Sicut tuom vis unicum gnatum tuae superesse vitae sospitem et superstitem, ita ted obtestor per senectutem tuam perque illam, quam tu metuis, uxorem tuam, si quid med erga hodie falsum dixeris, ut tibi superstes uxor aetatem siet atque illa viva vivos ut pestem oppetas. Per Dium Fidium quaeris: iurato mihi video necesse esse eloqui quidquid roges. ita me obstinate adgressu'sadgressus es, ut non audeam profecto, percontanti quin promam omnia. proinde actutum istuc quid sit quod scire expetis eloquere: ut ipse scibo, te faciam ut scias. Dic obsecro hercle serio quod te rogem, cave míhi mendaci quicquam. Quin tu ergo rogas? Num me illuc ducis, ubi lapis lapidem terit? Quid istúc est? aut ubi istúc est terrarum loci? Vbi flent nequam homines, qui polentam pinsitant. apud fústitudinas, ferricrepinas insulas, ubi vivos homines mortui incursant boves. Modo pol percepi, Libane, quid istuc sit loci: ubi fit polenta, te fortasse dicere. Ah, neque hercle ego istuc dico nec dictum volo, teque obsecro hercle ut quae locutu'slocutus es despuas. Fiat, geratur mos tibi. Age, age usque excrea. Etiamne? Age quaeso hercle usque ex penitis faucibus. etiam amplius. Nam quo usque? Vsque ad mortem volo. Cave sís malam rem. Vxoris dico, non tuam. Dono te ob istuc dictum, ut expers sis metu. Di tibi dent quaecumque optes. Redde operam mihi. cur hoc ego ex te quaeram? aut cur miniter tibi propterea quod me non scientem feceris? aut cur postremo filio suscenseam, patres ut faciunt ceteri? Quid istúc novi est? demiror quid sit et quo evadat sum in metu. Equidem scio iam, filius quod amet meus istanc meretricem e proxumo Philaenium. estne hoc ut dico, Libane? Rectam instas viam. ea res est. sed eum morbus invasit gravis. Quid morbi est? Quia non suppetunt dictis data. Tune es adiutor nunc amanti filio? Sum vero, et alter noster est Leonida. Bene hercle facitis ét a me initis gratiam. verum meam uxorem, Libane, nescis qualis sit? Tu primus sentis, nos tamen in pretio sumus. Fateór eam esse importunam atque incommodam. Posterius istuc dicis quam credo tibi. Omnes parentes, Libane, liberis suis, qui mi auscultabunt, facient obsequellam† quippe quí mage amico utantur gnato et benevolo. atque ego me id facere studeo, volo amari a meis; volo mé patris mei similem, qui causa mea nauclerico ipse ornatu per fallaciam quam amabam abduxit ab lenone mulierem; neque puduit eum id aetatis sycophantias struere et beneficiis me emere gnatum suom sibi. eos mé decretumst persequi mores patris. nam me hodie oravit Argyrippus filius, uti sibi amanti facerem argenti copiam; et íd ego percupio obsequi gnato meo. volo amori obsecutum illius, volo amet me patrem. quamquam illum mater arte contenteque habet, patres ut consueverunt: ego mitto omnia haec. praesertim quom is me dignum quoi concrederet habuit, me habere honorem eius ingenio decet; quom me adiit, ut pudentem gnatum aequomst patrem, cupio esse amicae quod det argentum suae. Cupis id quod cupere te nequiquam intellego. dotalem servom Sauream uxor tua adduxit, cui plus in manu sit quam tibi. Argentum accepi, dote imperium vendidi. nunc verba in pauca conferam quid te velim. viginti iam usust filio argenti minis: face id ut paratum iam sit. Vnde gentium? Me defraudato. Maxumas nugas agis: nudo detrahere vestimenta me iubes. defraudem te ego? age sís, tu sine pennis vola. tene ego defraudem, cui ipsi nihil est in manu, nisi quid tu porro uxorem defraudaveris? Qua me, qua uxorem, qua tu servom Sauream potes, circumduce, aufer; promitto tibi non offuturum, si id hodie effeceris. Iubeas una opera me piscari in aere, venari autem rete iaculo in medio mari.† Tibi optionem sumito Leonidam, fabricare quidvis, quidvis comminiscere: perficito, argentum hodie ut habeat filius, amicae quod det. Quid ais tu, Demaenete? Quid vis? Si forte in insidias devenero, tun redimes me, si me hostes interceperint? Redimam. Tum tu igitur aliud cura quid lubet. ego eo ad forum, nisi quid vis. Ei, bene ambula. atque audin etiam? Ecce. Si quid te volam, ubi eris? Vbicumque libitum erit animo meo. profecto nemo est quem iam dehinc metuam mihi ne quid nocere possit, cum tu mihi tua oratione omnem animum ostendisti tuom. quin te quoque ipsum facio haud magni, si hoc patro. pergam quo occepi atque ibi consilia exordiar. Audin tu? apud Archibulum ego ero argentarium. Nempe in foro? Ibi, si quid opus fuerit. Meminero.— Non esse servos peior hoc quisquam potest nec magis versutus nec quo ab caveas aegrius. eidem homini, si quid recte curatum velis, mandes: moriri sese misere mavolet, quam non perfectum reddat quod promiserit. nam ego illud argentum tam paratum filio scio esse quam me hunc scipionem contui. sed quid ego cesso ire ad forum, quo inceperam? atque ibi manebo apud argentarium.—