Hercle vero, Libane, nunc te meliust expergiscier atque argento comparando fingere fallaciam. iam diu est factúm quom discesti ab ero atque abiisti ad forum, igitur inveniundo argento ut fingeres fallaciam. ibi tu ad hoc diei tempus dormitasti in otio. quin tu abs te socordiam omnem reice et segnitiem amove atque ad ingenium vetus versutum te recipis tuom. serva erum, cave tú idem faxis alii quod servi solent, quí ad eri fraudationem callidum ingenium gerunt. unde sumam? quem intervortam? quo hanc celocem conferam? impetritum, inauguratumst: quovis admittunt aves, picus et cornix ab laeva, corvos parra ab dextera consuadent; certum herclest vostram consequi sententiam. sed quid hoc, quod picus ulmum tundit? non temerariumst. certe hercle ego quantum ex augurio éius pici intellego, aut mihi in mundo sunt virgae aut atriensi Saureae. sed quid illúc, quod exanimatus currit huc Leonida? metuo quom illic obscaevavit meae falsae fallaciae.