Inícite huic manicas mastigiae. Quid hoc ést negoti? quid ego deliqui? Rogas, sator sartorque scelerum, et messor maxume? Non occatorem dicere audebas prius? nam semper occant prius quam sariunt rustici. At ut cónfidenter mihi contra astitit. Decet innocentem servom átque innoxium confidentem esse, suom apud erum potissimum. Adstringite isti sultis vehementer manus. Tuós sum, tu has quidem vel praecidi iube. sed quid negoti est, quam ob rem suscenses mihi? Quia me meamque rem, quod in te uno fuit, tuis scelestis falsidicis fallaciis deartuasti dilaceravisti atque opes confecisti omnes, res ac rationes meas: ita mi exemisti Philocratem fallaciis. illum esse servom credidi, te liberum; ita vosmet aiebatis itaque nomina inter vos permutastis. Fateor, omnia facta esse ita ut tu dicis, et fallaciis abiisse eum abs te mea opera atque astutia; an, obsecro hercle te, id nunc suscenses mihi? At cum cruciatu maxumo id factumst tuo. Dum ne ob male facta, peream, parvi aestumo. si ego hic peribo, ast ille ut dixit non redit, at erit mi hoc factum mortuo memorabile, me meum erum captum ex servitute atque hostibus reducem fecisse liberum in patriam ad patrem, meumque potius me caput periculo praeoptavisse, quam is periret, ponere. Facito ergo ut Acherunti clueas gloria. Qui per virtutem, periit, at non interit. Quando ego te exemplis pessumis cruciavero atque ob sutelas tuas te morti misero, vel te interiisse vel periisse praedicent; dum pereas, nihil intererit: dicant vivere. Pol si istuc faxis, haud sine poena feceris, si ille huc rebitet, sicut confido affore. Pro di immortales, nunc ego teneo, nunc scio quid hoc sít negoti. meus sodalis Philocrates in libertate est ad patrem in patria. bene est, nec quisquam est mihi, aeque melius cui velim. sed hoc mihi aegre est, me huic dedisse operam malam, qui nunc propter me meaque verba vinctus est. Votuin te quicquam mi hodie falsum proloqui? Votuisti. Cur es ausus mentiri mihi? Quia vera obessent illi quoi operam dabam: nunc falsa prosunt. At tibi oberunt. Optumest. at erum servavi, quem servatum gaudeo, cui me custodem addiderat erus maior meus. sed malene id factum árbitrare? Pessume. At ego aio recte, qui abs te sorsum sentio. nam cogitato, si quis hoc gnato tuo tuos servos faxit, qualem haberes gratiam? emitteresne necne eum servom manu? essetne apud te is servos acceptissimus? responde. Opinor. Cur ergo iratus mihi es? Quia illi fuisti quam mihi fidelior. Quid? tu una nocte postulavisti et die recens captum hominem, nuperum novicium, te perdocere ut melius consulerem tibi, quam illi, quicum una a puero aetatem exegeram? Ergo ab eo petito gratiam istam. ducite, ubi ponderosas crassas capiat compedes. inde ibis porro in latomias lapidarias. ibi quom alii octonos lapides effodiunt, nisi cotidiano sesquiopus confeceris, Sescentoplago nomen indetur tibi. Per deos atque homines ego te obtestor, Hegio, ne tu istunc hominem perduis. Curabitur; nam noctu nervo vinctus custodibitur, interdius sub terra lapides eximet: diu ego húnc cruciabo, non uno absolvam die. Certumne est tíbi istuc? Non moriri certius. abducite istum actutum ad Hippolytum fabrum, iubete huic crassas compedes impingier; inde extra portam ad meum libertum Cordalum in lapicidinas facite deductus siet: atque hunc me velle dicite ita curarier, ne qui deterius huic sit quam cui pessume est. Cur ego te invito me esse salvom postulem? periclum vitae meae tuo stat periculo. post mortem in morte nihil est quod metuam mali. etsi pervivo usque ad summam aetatem, tamen breve spatium est perferundi quae minitas mihi. vale atque salve, etsi aliter ut dicam meres. tu, Aristophontes, de me ut meruisti, ita vale; nam mihi propter te hoc optigit. Abducite. At unum hoc quaeso, si huc rebitet Philocrates, ut mi eius facias conveniundi copiam. Periistis, nisi hunc iam e conspectu abducitis. Vis haec quidem hercle est, et trahi et trudi simul.— Illic ést abductus recta in phylacam, ut dignus est. ego illís captivis aliis documentum dabo, ne tale quisquam facinus incipere audeat. quod absque hoc esset, qui mihi hoc fecit palam, usque offrenatum suis me ductarent dolis. nunc certum est nulli posthac quicquam credere. satis súm semel deceptus. speravi miser ex servitute me exemisse filium: ea spes elapsa est. perdidi unum filium, puerum quadrimum quem mihi servos surpuit, neque eum servom umquam repperi neque filium; maior potitus hostium est. quod hoc ést scelus? quasi in orbitatem liberos produxerim. sequere hac. reducam te ubi fuisti. neminis miserere certum est, quia mei miseret neminem.— Exauspicavi ex vinclis. nunc intellego redauspicandum esse in catenas denuo.—