Hegio, assum. si quid me vis, impera. Hic gnatum meum tuo patri ait se vendidisse sex minis in Alide. Quam diu id factum est? Hic annus incipit vicensimus. Falsa memorat. Aut ego aut tu. nam tibi quadrimulum tuos pater peculiarem parvolo puero dedit. Quid erat ei nomen? si vera dicis, memoradum mihi. Paegnium vocitatust, post vos indidistis Tyndaro. Cur ego te non novi? Quia mos est oblivisci hominibus neque novisse cuius nihili sit faciunda gratia. Dic mihi, isne istíc fuit, quem vendidisti meo patri, qui mihi peculiaris datus est? Huius filius. Vivitne is homo? Argentum accepi, nil curavi ceterum. Quid tu ais? Quin istic ipsust Tyndarus tuos filius, ut quidem hic árgumenta loquitur. nam is mecum a puero puer bene pudiceque educatust usque ad adulescentiam. Et miser sum et fortunatus, si vos vera dicitis; eo miser sum quia male illi feci, si gnatust meus. eheu, quóm ego plus minusve feci quam me aequom fuit. quod male feci crucior; modo si infectum fieri possiet. sed eccum incedit huc ornatus haúd ex suis virtutibus.