postquam illic hinc abiit, tu astas solus, Pseudole. quid nunc acturu’s es, postquam erili filio largitu’s es dictis dapsilis? ubi sunt ea? quoi neque paratast gutta certi consili, neque adeo argenti—neque nunc quid faciam scio. neque exordiri primum unde occipias habes, neque ad détexundam telam certos terminos. sed quasi poeta, tabulas cum cepit sibi, quaerit quod nusquamst gentium, reperit tamen, facit illud veri simile, quod mendacium est, nunc ego poeta fiam: viginti minas, quae nusquam nunc sunt gentium, inveniam tamen. atque ego me iam pridem huic daturum dixeram et volui inicere tragulam in nostrum senem; verum is nescio quo pacto praesensit prius. sed comprimundast vox mihi atque oratio: erum eccum video húc Simonem una simul cum suo vicino Calliphone incedere. ex hoc sepulcro vetere viginti minas effodiam ego hodie, quas dem erili filio. nunc huc concedam, unde horum sermonem legam.