Pro Iúppiter, ut mihi, quídquid ago, lepide ómnia prospereque éveniunt: neque quód dubitem neque quód timeam, meo in péctore conditumst cónsilium. nam ea stúltitiast, facinús magnum timidó cordi credére; nam omnes rés perinde sunt ut agás, ut eas magní facias; nam ego ín meo pectore príus íta paravi cópias, duplicís triplicis dolos pérfidias, ut, ubíquomque hostibus cóngrediar (maiórum meúm fretus vírtute dícam, mea índustria ét malitiá fraudulénta), facile út vincam, facile út spoliem meos pérduellis meis pérfidiis. núnc inimicum ego húnc communem meum átque vostrorum ómnium, Bállionem, exbállistabo lépide: date operam modo; hóc ego oppidum ádmoenire, ut hodie capiatúr, volo. atque húc meas legionés adducam; si éxpugno (facilem hánc rem meis civíbus faciam), post ád oppidum hoc vetus cóntinuo meum exércitum protinus óbducam: inde me ét simul participés omnis meos praéda onerabo atque ópplebo, metum ét fugam perduéllibus meis me út sciant natum. éo sum genere gnátus: magna mé facinora décet efficere, quae póst mihi clara et diú clueant. sed hunc quém video? quis hic ést qui oculis meis óbviam ignobilis óbicitur? lubet scíre quid hic veniát cum machaéra et huic, quám rem agat, hinc dabo insídias.