di immortales, conservavit me illic homo adventu suo. suo viatico redduxit me usque ex errore in viam. nam ipsa mi Opportunitas non potuit opportunius advenire quam haec allatast mi opportune epistula. nam haec allata cornu copiaest, ubi inest quidquid volo: hic doli, hic fallaciae omnes, hic sunt sycophantiae, hic argentum, híc amica amanti erili filio. atque ego nunc me ut gloriosum faciam et copi pectore: quo modo quícque agerem, ut lenoni surruperem mulierculam, iam instituta ornata cuncta in ordine, animo ut volueram, certa deformata habebam; sed profecto hoc sic erit: centum doctum hominum consilia sola haec devincit dea, Fortuna. atque hoc verum est: proinde ut quisque Fortuna utitur, ita praecellet atque exinde sapere eum omnes dicimus. bene ubi quoi scimus consilium áccidisse, hominem catum eum esse declaramus, stultum autem illum quoi vortit male. stulti hau scimus, frusta ut simus, quom quid cupienter dari petimus nobis, quasi quid in rem sit possimus noscere. certa mittimus, dum incerta petimus; atque hoc evenit in labore atque in dolore, ut mors obrepat interim. sed iam satis est philosophatum. nimis diu et longum loquor. di immortales, aurichalco contra non carum fuit meum mendacium, hic modo quod subito commentus fui, quia lenonis me esse dixi. nunc ego hac epistula tris deludam, erum et lenonem et qui hanc dedit mi epistulam. euge, par pari aliud autem quod cupiebam contigit: venit eccum Calidorus, ducit nescio quem secum simul.