Si umquám quemquam di immórtales voluére esse auxilio ádiutum, tum me ét Calidorum sérvatum volunt ésse et lenonem éxtinctum, quom te ádiutorem génuerunt mihi tám doctum hominem atque ástutum. sed ubi íllic est? sumne ego homo ínsipiens, qui haec mécum egomet loquar sólus? dedit vérba mihi hercle, ut opínor: malus cúm malo stulte cávi. tum pól ego interii, homo si ílle abiit, neque hoc ópus quod volui hodie éfficiam. sed eccúm video verberéam statuam: ut it, út magnifice infert sese. ehem, te hércle ego circumspéctabam, nimis métuebam male, ne ábiisses. Fuit meum ófficium ut facerém, fateor. Vbi réstiteras? Vbi míhi libitum est. Istúc ego sátis scio. Quor érgo quod scis mé rogas? At hóc volo monére te. Monéndus ne me moneas. Nimis tándem ego aps te contémnor. Quippe égo te ni contémnam, stratióticus homo qui clúear? Iam hoc vólo quod occeptúmst agi. Numquíd agere aliud mé vides? ámbula ergó cito. Immo ótiosé volo. Haéc ea occásiost: dum ílle dormít, volo tú prior ut óccupes adire. Quid próperas? placide, né time. ita ílle faxit Iúppiter, ut ílle palam ibidem ádsiet, quisquís illest, qui adest a mílite. numquam édepol erit illé potior Harpáx quam ego. habe animúm bonum: púlchre ego hanc éxplicatám tibi rém dabo. síc ego illúm dolis átque mendáciis ín timorém dabo mílitarem ádvenam, ípsus sese út neget ésse eum quí siet méque ut esse aútumet qui ípsus est. Quí potest? Occídis me, cum istúc rogitas. O hóminem lepidum. Té quoque etiám dolis átque mendáciis, quí magistér mihi es, ántidibo, út scias. Iúppiter té mihi sérvet. Immó mihi. séd vide, ornátus hic me satin cóndecet? Optúme habet. Esto. Tantúm tibi boni di immórtales duint quántum tu tibi óptes; nam si éxoptem, quantúm dignu’s es tantúm dent, minus nihiló sit. néque ego hoc homine quémquam vidi mágis malum et máleficum. Tun íd mihi? Taceo. sed egó quae tibi bona dábo et faciam, si hanc sóbrie rem accurássis. Potin út taceas? memorem ímmemorem facit quí monet quod memor méminit. teneo, ómnia in pectore cóndita sunt, meditáti sunt mihi dóli docte. Probus ést hic homo. Neque hic ést neque ego. At vide né titubes. Potin út taceas? Ita mé di ament— Ita nón facient: mera iám mendacia fúndes. Vt ego ób tuam, Simia, pérfidiam te amo et métuo et magni fácio. Ego istúc aliis dare cóndidici: mi optrúdere non potes pálpum. Vt ego áccipiam te hodié lepide, ubi efféceris hoc opus, Há ha hae. Lepidó victu, vino, únguentis et intér pocula pulpámentis; ibidem úna aderit muliér lepida, tibi sávia super savía quae det. Lepide áccipis me. Immo si éfficies, tum fáxo magis id dícas. Nisi effécero, cruciabíliter cárnifex me accipito. séd propera mihi mónstrare, ubi sit ós lenonis aédium. Tertium hoc est. St, tace, aedes hiscunt. Credo, animo malest aedibus. Quid iam? Quia edepol ipsum lenonem evomunt. Illicinest? Illic ést. Mala mercist Illuc sis vide, ut transversus, non proversus cedit, quasi cancer solet.