Viso quid rerum meus Vlixes egerit, iamne habeat signum ex arce Ballionia. O fortunate, cedo fortunatam manum, Simo. Quíd est? Iam— Quid iam? Nihil est quod metuas. Quid est? venitne homo ad te? Non. Quid est igitur boni? Minae viginti sanae et salvae sunt tibi, hodie quas aps te est instipulatus Pseudolus. Velim quidem hercle. Róga me viginti minas, si ille hodie ílla sit potitus muliere sive eam tuo gnato hodie, ut promisit, dabit, roga opsecro hercle, gestio promittere. omnibus modis tibi esse rem ut salvam scias; atque etiam habeto mulierem dono tibi. Nullum periclumst, quod sciam, stipularier, ut concepisti verba: viginti minas dabin? Dabuntur. Hoc quidem actumst hau male. sed convenistin hominem? Immo ambo simul. Quid ait? quid narrat? quaeso, quid dixit tibi? Nugas theatri, verba quae in comoediis solent lenoni dici, quae pueri sciunt: malum et scelestum et peiurum aibat esse me. Pol hau mentitust. Ergo haud iratus fui: nam quanti refert ei nec recte dicere, qui nihili faciat quique infitias non eat? Quid est? quid non metuam ab eo? id audire expeto. Quia numquam abducet mulierem iam, nec potest, a me. meministin tibi me dudum dicere, eam véniisse militi Macedonio? Memini. Em íllius servos húc ad me argentum attulit et obsignatum sumbolum, Quid postea? Qui inter me atque illum militem convenerat: is secum abduxit mulierem hau multo prius. Bonan fide istuc dicis? Vnde ea sit mihi? Vide módo, ne illic sit contechnatus quippiam. Epistula atque imago me certum facit; quin illam quidem iam in Sicyonem ex urbe abduxit modo. Bene hercle factum. quid ego cesso Pseudolum facere ut det nomen ad molas coloniam? sed quis hic homo est chlamydatus? Non edepol scio, nisi ut observemus quó eat aut quam rem gerat.