Quid hóc? sicine hóc fit, pedés? statin án non? an íd voltis, út me hinc iacéntem aliquis tóllat? nam hércle si cécidero, véstrum erit flagítium. pérgitin pérgere? ah, sérviendúm mihi hodie ést; magnum hoc vitiúm vino est: pedés captat prímum, luctátor dolósust. profécto edepol égo nunc probe habeo madúlsam: ita víctu excurato, íta magnis mundítiis et dis dígnis, itaque ín loco festivó sumus festíve accepti. quid opúst me multas agere ámbages? hoc est hómini quam ob rem vítam amet, hic ómnes voluptatés, in hoc omnés venustatés sunt: deis próximum esse árbitror. nam úbi amans complexúst amantem, úbi ad labra labélla adiungit, úbi alter alterúm bilingui mánifesto inter sé prehendunt, ubi mámmam mammicula ópprimit aut, si lúbet, corpora condúplicantur, manu cándida cantharum dúlciferum propínat amicissíma amico: ibi iám neque esse alium alii ódiosum nec mólestum nec sermónibus morologís uti, unguénta atque odóres, lemníscos, coróllas darí dapsilés, non ením parce prómi (victúm ceterum ne quís me roget): hóc ego modo átque erus minor húnc diem súmpsimus prothyme, póstquam opus meum ómne ut volui pérpetravi hóstibus fugatis. illós accubántis, potántis, amántis cum scórtis relíqui, et meúm scortum ibídem, suó cordi atque ánimo opsequéntes. sed póstquam exúrrexi, oránt med ut sáltem. ad hunc me modum intuli illis satis facete, nimis ex discipulina, quippe ego qui probe Ionica perdidici. sed palliolatim amictus sic haec incessi ludibundus. plaudúnt et parúm clamitánt mi, ut revértar. óccepi dénuo, hóc modo: nólui ídem; amicaé dabam mé meae, út me amarét: ubi círcumvortór, cado: id fúit naenia lúdo. ítaque dum enitór, prox, iam paene ínquinavi pállium. nímiae tum volúptati edepol fúi ob casúm. datur cántharus: bibi. commúto ilicó pallium, íllud posívi; inde húc exií, crapulám dum amovérem. núnc ab ero ad erum méum maiorem vénio foedus cómmemoratum. áperite, aperite, heús, Simoni mé adesse aliquis núntiate.