Velím te arbitrári med haéc verba, fráter, meai fidei tuaique rei causa facere, ut aequom est germanam sororem. quamquam haud falsa sum nos odiosas haberi; nam multum loquaces merito omnes habemur, nec mutam profecto repertam ullam esse aut hodie dicunt mulierem aut ullo in saeclo. verum hoc, frater, unum tamen cogitato, tibi proximam me mihique esse item te; ita aequom est quod in rem esse utrique arbitremur et mihi te et tibi me consulere et monere; neque óccultum id habéri neque pér metúm mussári, quin participem pariter ego te et tu me ut facias. eo núnc ego secreto ted huc foras seduxi, ut tuam rém ego tecum hic loquerer familiarem. Da mi, optuma femina, manum. Vbi ea est? quis ea est nam optuma? Tu. Túne ais? Si négas, nego. Decet te équidem vera próloqui; nam optúma nullá potest eligi: alia ália peior, fráter, est. Idem ego árbitror, néc tibi advorsari certum est de istac ré umquam, soror. Dá mihí óperam amabó. Tuast, útere atque ímpera, si quíd vis. Íd quod in rém tuam óptumum esse árbitror, téd id monitum advénto. Soror, móre tuo facis. Fáctum volo. Quid ést id, sorór? Quod tibí sempitérnum salútare sit: liberís procreándis (ita dí faxint) volo te úxorem domum dúcere. Ei occidí. Quid ita? Quia míhi misero cerebrum éxcutiunt tua dícta, soror: lapidés loqueris. Heia, hoc face quod te iubet soror. Si lubeat, faciam. In rem hoc tuam est. Vt quidem emoriar prius quam ducam. sed hís legibús si quam dáre vis dúcam: quae crás veniat, peréndie forás feratur; his legibús dare vís? cedo: nuptiás adorna. Cum máxima possúm tibi, fratér, dare dote; sed ést grandiór natu: média est múlieris aetas. eam sí iubes, fratér, tibi me póscere, poscam. Núm non vis me intérrogare te? Ímmo, si quid vís, roga. Post mediam aetatem qui media ducit uxorem domum, si eam senex anum praegnatem fortuito fecerit, quid dubitas, quin sit paratum nomen puero Postumus? nunc ego istúm, soror, laborem demam et deminuam tibi. ego virtute deum et maiorum nostrum dives sum satis. istas magnas factiones, animos, dotes dapsiles, clámores, impéria, eburata véhicla, pallas, púrpuram, nil moror quae in servitutem sumptibus redigunt viros. Dic mihi, quaeso, quis ea est, quam vis ducere uxorem? Eloquar. nostin hunc senem Euclionem ex proximo pauperculum? Novi, hominem haud malum mecastor. Eius cupio filiam virginem mihi desponderi. verba ne facias, soror. scio quid dictura es: hanc esse pauperem. haec pauper placet. Di bene vortant. Idem ego spero. Quid me? num quid vis? Vale. Et tu, frater.— Ego conveniam Eúclionem, si domi est. sed eccum video. nescio unde sese homo recipit domum.