Heus, Staphyla, prodi atque ostium aperi. Qui vocat? Pythodicus. Quid vis? Hos ut accipias coquos tibicinamque obsoniumque in nuptias. Megadorus iussit Euclioni haec mittere. Cererin, Pythodice, has sunt facturi nuptias? Qui? Quia temeti nihil allatum intellego. At iam afferetur, si a foro ipsus redierit. Ligna hic apud nos nulla sunt. Sunt asseres? Sunt pol. Sunt igitur ligna, ne quaeras foris. Quid, impurate? quamquam Volcano studes, cenaene causa aut tuae mercedis gratia nos nostras aedis postulas comburere? Haud postulo. Duc istos intro. Sequimini.—