Redi. quó fugis nunc? téne, tene. Quid, stólide, clamas? Quia ad trís viros iam ego déferam nomén tuom. Quam ob rem? Quia cultrum habes. Cocum decet. Quid comminatus escomminatu's mihi? Istud male factum arbitror, quia nón latus fódi. Homo nullust te scelestior qui vivat hodie, neque quoi égo de industria ámplius male plús libens fáxim. Pol etsí taceas, palam id quidem est: res ipsa testist; ita fustibus sum mollior magis quam úllus cinaédus. sed quid tibi nos tactiost, mendice homo? Quae res? etiam rogitas? an quia minus quam aéquom erat feci? Sine, at hércle cum magnó malo tuo, si hóc caput séntit. Pol ego haud scio quid post fuat: tuom núnc caput séntit. sed in aedibus quid tibi meis nam erat negoti me absente, nisi ego iusseram? volo scíre. Tace érgo. quia venimus coctum ad nuptias. Quid tu, malum, cúras, utrum crudum an coctum ego edim, nisi tu mi es tutor? Volo scire, sínas an non sinas nos coquere hic cenam? Volo scire ego item, meae domi mean sálva futura? Vtinam mea mihi modo auferam, quae ádtuli, salva: me haud paenitet, tua ne expetam. Scio, né doce, novi. Quid est quá prohibes nunc gratia nos coquere hic cenam? quid fecimus, quid diximus tibi secus quam velles? Etiam rogitas, sceleste homo, qui angulós in omnis mearum aedium et conclavium mihi pervium facitis? ibi ubí tibi erat negotium, ad focum si adesses, non fissile auferres caput: merito id tibi factum est. adeo ut tu meam sententiam iam noscere possis: si ad ianuam huc accesseris, nisi iussero, propius, ego te faciam miserrimus mortalis uti sis. scis iam meam sententiam.— Quo abis? redi rursum. ita me bene amet Laverna, uti te iam, nisi reddi mihí vasá iubes, pípulo hic differam ante aédis. quíd ego nunc agám? ne ego edepol véni huc auspició malo. nummo sum conductus: plus iam medico mercedest opus.