Quae res bene vortat mi et tibi et ventri meo perennitatique adeo huic, perpetuo cibus ut mihi supersit, suppetat, superstitet: sequere hac, mea gnata, me, cum dis volentibus. quoi rei opera detur scis, tenes, intellegis; communicavi tecum consilia omnia. ea causa ad hoc exemplum te exornavi ego. venibis tu hodie, virgo. Amabo, mi pater, quamquam libenter escis alienis studes, tuin véntris causa filiam vendas tuam? Mirum quin regis Phílippi causa aut Attali te potius vendam quam mea, quae sis mea. Vtrum tú pro ancilla mé habes an pro filia? Vtrum hercle magis in ventris rem videbitur. meum, opino, imperiumst in te, non in me tibi. Tua istaéc potestas est, pater. verum tamen, quamquam res nostrae sunt, pater, pauperculae, modice et modeste meliust vitam vivere; nam ad paupertatem si admigrant infamiae, gravior paupertas fit, fides sublestior. Enim véro odiosa es. Non sum, neque me esse arbitror, quom parva natu recte praecipio patri. nam inimici famam non ita ut natast ferunt. Ferant eantque maximam malam crucem; neque ego ínimicitias omnes pluris existimo, quam mensa inanis nunc si apponatur mihi. Patér, hominum immortalis est infamia; etiam tum vivit, cum esse credas mortuam. Quid? metuis, ne te vendam? Non metuo, pater. verum insimulari nolo. At nequiquam nevis. meo modo istuc potius fiet quam tuo fiat. quae hae res sunt? Cogita hoc verbum, pater: erus sí minatus est malum servo suo, tametsi íd futurum non est, ubi captumst flagrum, dum tunicas ponit, quanta adficitur miseria! ego nunc quod non futurumst formido tamen. Virgo atque mulier nulla erit quin sit mala, quae praeter sapiet quam placet parentibus. Virgo atque mulier nulla erit quin sit mala, quae reticet, si quid fieri pervorse videt. Malo cavere meliust te. At si non licet cavere, quid agam? nám ego tibi cautum volo. Malusne égo sum? Non es, neque me dignumst dicere, verum ei rei operam do, ne alii dicant, quibus licet. Dicat quod quisque volt; ego de hac sententia non demovebor. At, meo sí liceat modo, sapienter potius facias quam stulte. Lubet. Lubere per me tibi licere intellego; verum lubere hau lubeat, sí liceat mihi. Futura es dicto oboediens an non patri? Futura. Scis iam tibi quae praecepi? Omnia. Et ut surrupta fueris? Docte calleo. Et qui parentes fuerint? Habeo in memoria. necessitate me mala ut fiam facis. verum videto, me ubi voles nuptum dare, ne haec fama faciat repudiosas nuptias. Tace, stúlta. non tu nunc hominum mores vides? quoivis modi hic cum mala fama facile nubitur: dum dos sit, nullum vitium vitio vortitur. Ergo istuc facito ut veniat in mentem tibi, me esse indotatam. Cave sis tu istuc dixeris. pol deum virtute dicam et maiorum meum, ne te indotatam dicas, quoi dos sit domi: librorum eccillum hábeo plenum soracum. si hoc adcurassis lepide, cui rei operam damus, dabuntur dotis tibi inde sescenti logi, atque Attici omnes; nullum Siculum acceperis: cum hac dote poteris vel mendico nubere. Quin tu me ducis, si quo ducturu's ducturus es, pater? vel tu me vende vel face quid tibi lubet. Bonum aequomque oras. sequere hac.— Dicto sum audiens.—