Curate isti intus, iam égo domum me recipiam. Oh, Toxile, quid agitur? Oh, lutum lenonium, commixtum caeno sterculinum publicum, impure, inhoneste, iniure, inlex, labes popli, pecuniae accípiter avide atque invide, procax, rapax, trahax—trecentis versibus tuas ímpuritias traloqui nemo potest— accipin argentum? accipe sis argentum, impudens, tené sis argentum, etiam tu argentum tenes? possum te facere ut argentum accipias, lutum? non mihi censebas copiam argenti fore, qui nisi iurato mihi nil ausu's ausus es credere? Sine respirare me, ut tibi respondeam. vir summe populi, stabulum servitutium, scortorum liberator, suduculum flagri, compedium tritor, pistrinorum civitas, perenniserve, lurco, edax, furax, fugax, cedo sis mi argentum, da mihi argentum, impudens, possum a te exigere argentum? argentum, inquam, cedo, quin tu mi argentum reddis? nilne te pudet? leno te argentum poscit, solida servitus, pro liberanda amica, ut omnes audiant. Tace, obsecro hercle. ne tua vox valide valet. Referundae ego habeo linguam natam gratiae. eodém mihi pretio sal praehibetur quo tibi. nisi me haec defendet, numquam delinget salem. Iam omitte iratus esse. id tibi suscensui, quia te negabas credere argentum mihi. Mirum quin tibi ego crederém, ut idem mihi faceres quod partim faciunt argentarii: ubi quid credideris, citius extemplo a foro fugiunt quam ex porta ludis cum emissust lepus. Cape hoc sis. Quin das? Nummi sescenti hic erunt, probi, numerati. fac sit mulier libera, atque huc continuo adduce. Iam faxo hic erit. non hercle, quoi nunc hoc dem spectandum, scio. Fortasse metuis in manum concredere? Mirum quin citius iam a foro argentarii abeunt, quam in cursu rotula circumvortitur. Abi istác travorsis angiportis ad forum; eadem ístaec facito mulier ad me transeat per hortum. Iam hic faxo aderit. At ne propalam. Sapienter sane. Supplicatum cras eat. Ita hercle vero.— Dum stas, reditum oportuit.