Hostíbus victis, civíbus salvis, re plácida, pacibus pérfectis, bello éxstincto, re béne gestá, integró exércitu et praésidiis, cum béne nos, Iuppiter, iúvisti, dique álii omnes caelípotentes, eas vóbis habeo grátes atque ago, quía probe sum últus meum ínimicum. nunc ób eam rem inter párticipes didám praedam et partícipabo. íte foras: híc volo ante óstium et iánuam meos párticipes bene accípere. státuite hic léctulos, pónite hic quae ádsolent. hic státui volo primum † aliqua mihi, unde égo omnis hilaros, lúdentis, laetíficantis faciam út fiant, quorum ópera mihi facilía factu facta haéc sunt, quae volui éffieri. nam impróbus est homo qui béneficium scit áccipere et reddére nescit. Toxíle mi, cur ego síne te sum, cur tu aútem sine me es? Ágedum ergo, accéde ad me atque ampléctere sis. Ego véro. Oh, nihil hoc mágis dulcest. sed, amábo, oculus meus, quín lectis nos áctutum comméndamus? Omnía quae tu vis, éa cupio. Mutúa fiunt a me. age, age ergo, tu Ságaristio, accumbe ín summo. Ego níl moror: cedo parem, quém pepigi. Temperí. Mi istuc temperí serost. Hoc age, accúmbe. hunc diém suavem meum nátalem agitemús amoenum. date aquám manibus, apponíte mensam. do hanc tíbi florentem flórenti. tu hic éris dictatrix nóbis. Age, púere, ab summo séptenis cyathís committe hos lúdos. Move mánus, propera, Paegniúm, tarde cyathós mihi das, cedo sáne. bene míhi, bene vobis, béne meae amicae, optátus hic míhi dies dátus hodiést. ab dís, quia te licet líberam med amplécti. Tua factum ópera. Bene omníbus nobis. hoc méa manus tuaé poclúm donat, ut amántem amantí decet. Cédo. Accípe. Bene eí qui invidét mi et eí qui hoc gaúdet.