Rus mane dudum hinc ire me iussit pater, ut bubus glandem prandio depromerem. post illoc quam veni, advenit, si dis placet, ad villam argentum meo qui debebat patri, qui ovis Tarentínas erat mercatus de patre. quaerit patrem. dico esse in urbe. interrogo, quid eum velit homo cruminam sibi de collo detrahit, minas viginti mihi dat. accipio libens, condo in cruminam. ille abit. ego propere minas ovis ín crumina hác in urbem detuli. fuít edepol Mars meo periratus patri, nam oves illius hau longe absunt a lupis. nunc ego istos mundulos urbanos amasios hoc ictu exponam atque omnis eiciam foras. eradicarest certum cumprimis patrem, post id locorum matrem. nunc hoc deferam argentum ad hanc, quam mage amo quam matrem meam. tat, ecquis intust? ecquis hoc aperit ostium? Quid istúc? alienun es, amabo, mi Strabax, qui non extemplo intro ieris? Anne oportuit? Ita te quidem, qui es familiaris. Ibitur, ne me morari censeas.— Lepide facis.