Blitea et luteast meretrix nisi quae sapit in vino ad rem suam; si alia membra vino madeant, cor sit saltem sobrium. nam mihi dividiaest, in tonstricem meam sic convictam male. ea dixit, eum Diniarchi puerum inventum filium. ubi id audivi, quám ego propere potui egressa huc sum foras. Lubet adire quam penes est mea omnis res et liberi. Video eccum qui suis tutorem med optavit liberis. Mulier, ad te sum profectus. Quid agitur, voluptas mea? Non voluptas, aufer nugas, nil ego nunc de istac re ago. Scio mecastor quid velis ét quid postules et quid petas: me videre vis, et me te a me ire postulas, puerum petis. Di immortales, ut planiloqua est, paucis ut rem ipsam attigit. Scio equidem sponsam tibi esse et filium ex sponsa tua et tibi uxorem ducendam, iam esse alibi iám animum tuom et me quasi pro derelicta: scio, abituru's abiturus es. sed tamen cogitato, mus pusillus quam sit sapiens bestia, aetatem qui non cubili uni umquam committit suam, quin, si unum obsideatur, aliud iam perfugium elegerit. Otium ubi erit, de istis rebus tum amplius tecum loquar. nunc puerum redde. Immo amabo ut hos dies aliquos sinas eum esse apud me. Minime. Amabo. Quid opus est? In rem meam est. triduom hoc saltem, dum áliquo miles circumducitur, sine me habere: siquidem habebo, tibi quoque etiam proderit; si auferes puerum, a milite omnis tum mihi spes animam efflaverit. Factum cupio, nam nefacere si velim, non est locus; nunc puero utere et procura, quando quor cures habes. Multum amo te ób istam rem mecastor. ubi domi metues malum, fugito huc ad me: saltem amicus mi esto † manubinarius. Bene vale, Phronesium. An non etiam tuom oculum vocas? Id quoque interim † futatim nomen commemorabitur. numquid vis? Fac valeas. Operae ubi mi erit, ad te venero.— Ille quidem hinc abiit, abscessit. dicere hic quidvis licet. verum est verbum quod memoratur: ubi amici ibidem sunt opes. propter hunc spes etiamst hodie † tantum iri militem; quém ego ecastor mage amo quam me, dum id quod cupio inde aufero. quae cum multum abstulimus, hau multum eius apparet quod datum est: ita sunt gloriae meretricum. Áha tace. Quid est, obsecro? Pater adest pueri. Sine eumpse adire huc. sine, si is est modo. Ipsus est. Sine eumpse adire, ut cupit, ad me. Rectam tenet. Ne istum ecastor hodie aspiciam confectum fallaciis.