CONSTANTINOPOLI adsurgit Carthago priori, non toto cessura gradu, quia tertia dici fastidit, non ausa locum sperare secundum, qui fuit ambarum, vetus hanc opulentia praefert, hanc fortuna recens; fuit haec, subit ista novisque excellens meritis veterem praestringit honorem et Constantino concedere cogit Elissam. accusat Carthago deos iam plena pudoris, nunc quoque si cedat, Romam vix passa priorem. Conponat vestros fortuna antiqua tumores. ite pares, tandem memores, quod numine divum angustas mutastis opes et nomina: tu cum Byzantina Lygos, tu Punica Byrsa fuisti.