Adducam ego illum iam ad te, si convenero. Me dicit. Quid ais, Demipho? Est mulier domi? Quid censes? Quid si visam? Quid properas? mane. Quid faciam? Quod opust facto facito ut cogites. Quid cogitem? equidem hercle opus hoc facto existimo, ut illo íntro eam. Itane vero, vervex? intro eas? Quid aliud faciam? Prius hoc ausculta, atque ades: prius etiamst, quod te facere ego aequom censeo. nam nunc si illuc intro ieris, amplecti voles, confabulari atque osculari. Tu quidem meum animum gestas: scis quid acturus siem. Pervorse facies. Quodne ames— Tanto minus. ieiunitatis plenus, anima foetida, senex hircosus tu osculere mulierem? utíne adveniens vomitum excutias mulieri? scio pol te amare, quom istaec praemonstras mihi. Quid si igitur unum faciam hoc? si censes, coquom aliquem arripiamus, prandium qui percoquat apud te hic usque ad vesperum. Em istuc censeo. nunc tu sapienter loquere atque amatorie. Quid stamus? quin ergo imus atque obsonium curamus, pulchre ut simus? Equidem te sequor. atque hercle invenies tu locum illi, si sapis: nullum hercle praeter hunc diem illa apud med erit. metuo ego uxórem, cras si rure redierit ne illam hic offendat. Res parata est, sequere me.—