Era quo me misit, ad patrem, non est domi: rus abiisse aibant. nunc domum renuntio. Defessus sum urbem totam pervenarier: nihil investigo quicquam de illa muliere. sed mater rure rediit, nam video Syram astare ante aedis. Syra. Quis est qui me vocat? Erus atque alumnus tuos sum. Salve, alumne mi. Iam mater rure rediit? responde mihi. Sua quidem salute ac familiai maxuma. Quid istúc negotist? Tuos pater bellissumus amicam adduxit intro in aedis. Quo modo? Adveniens mater rure eam offendit domi. Pol haud censebam istarum esse operarum patrem. etiam nunc mulier intust? Etiam. Sequere me.—