Ad patrem ibo, ut matris iram sibi esse sedatam sciat. iam redeo. Placet principium. quid agis? quid fit, Eutyche? Optima opportunitate ambo advenistis. Quid rei est? Vxor tíbi placida ét placatast. cette dextras nunciam. Di me servant. Tibi amicam ésse nullam nuntio. Di te perdant. quid negotist nam, quaeso, istuc? Eloquar. animum advortite igitur ambo. Quin tibi ambo operam damus. Qui bono sunt genere nati, si sunt ingenio malo, suapte culpa genere sapiunt, genus ingenio ímprobant. Verum hic dicit. Tibi ergo dicit. Eo illud est verum magis. nam te istac aetate haud aequom filio fuerat tuo adulescenti amanti amicam eripere emptam argento suo. Quid tu ais? Charini amicast illa? Vt dissimulat malus. Ille quidem illam sese ancillam matri emisse dixerat. Propterea igitur tu mercatu'smercatus es, novos amator, vetus puer? Optume hercle, perge tú, ego ádsistam hinc altrinsecus. quibus est dictis dignus, usque oneremus ambo. Nullus sum. Filio suo qui innocenti fecit tantam iniuriam. Quem quidem hercle ego, in exilium cum iret, redduxi domum; nam ibat exulatum. An abiit? Etiam loquere, larua? temperare istac aetate istis decebat artibus. Fateor, deliqui profecto. Etiam loquere, larua? vacuom esse istac ted aetate hís decebat noxiis. itidem ut tempus anni, aetatem aliam áliud factum condecet; nam si istuc ius est, senecta aetate scortari senes, ubi locist res summa nostra publica? Ei, perii miser. Adulescentes rei agendae isti magis solent operam dare. Iam obsecro hercle vobis habete cum porcis, cum fiscina. Redde illi. Sibi habeat, iam ut volt per me sibi habeat licet. Temperi edepol, quoniam ut aliter facias non est copia. Supplici sibi sumat quid volt ipse ob hanc iniuriam, modo pacem faciatis oro, ut ne mihi iratus siet. si hercle scivissem sive adeo ioculo dixisset mihi, se illam amare, numquam facerem ut illam amanti abducerem. Eutyche, ted oro, sodalis eius es, sérva et subveni: hunc senem para me clientem; memorem dices benefici. Ora ut ignoscat delictis tuis atque adulescentiae. Pergin tu autem? heia, superbe invehere. spero ego mihi quoque tempus tale eventurum, ut tibi gratiam referam parem. Missas iam égo istas artis feci. Et quidem ego dehinc iam. Nihil agis: consuetudine animus rursus te huc inducet. Obsecro, satis iam ut habeatís. quin loris caedite etiam, si lubet. Recte dicis. sed istuc uxor faciet, quom hoc resciverit. Nihil opust resciscat. Quid istic? non resciscet, ne time. eamus intro, non utibilest hic locus, factis tuis, dum memoramus, arbitri ut sint qui praetereant per vias. Hercle qui tu recte dicis: eadem brevior fabula erit. eamus. Hic est intus filius apud nos tuos. Optumest. illac per hortum nos domum transibimus. Eutyche, hanc volo prius rém agi, quam meum intró refero pedem. Quid istuc est? Suam quisque homo rem meminit. responde mihi: certon scis non suscensere mihi tuam matrem? Scio. Vide. Mea fide. Satis habeo. sed quaeso hercle, etiam vide. Non mihi credis? Immo credo, sed tamen metuo miser. Eamus intro. Immo dicamus senibus legem censeo, prius quam abeámus, qua se lege teneant contentique sint. annos gnatus sexaginta quí erit, si quem scibimus si maritum sive hercle adeo caelibem scortarier, cúm eo nos hac lege agemus: inscitum arbitrabimur, et per nos quidem hercle egebit qui suom prodegerit. neu quisquam posthac prohibeto ádulescentem filium quin amet et scortum ducat, quod bono fiat modo; siquis prohibuerit, plus perdet clam quasi praehibuerit palam. haec adeó ut ex hac nocte primum lex teneat senes. bene valete; atque, adulescentes, haec si vobis lex placet, ob senum hercle industriam vos aequom est clare plaudere.