Amicum castigare ob meritam noxiam immoene est facinus, verum in aetate utile et conducibile. nám ego amicum hodie meum concastigabo pro commerita noxia, invitus, ni id me invitet ut faciam fides. nam hic nimium morbus mores invasit bonos; ita plerique omnes iam sunt intermortui. sed dum illi aegrotant, interim mores mali quasi herba inrigua succrevere uberrime: eorúm licet iam metere messem maxumam, neque quicquam hic nunc est vile nisi mores mali. nimioque hic pluris pauciorum gratiam faciunt pars hominum quam id quod prosint pluribus. ita vincunt illud conducibile gratiae, quae in rebus multis opstant odiosaeque sunt remoramque faciunt rei privatae et publicae.