Non optuma haec sunt, neque ut ego aequom censeo; verum meliora sunt quam quae deterruma. sed hoc me únum consolatur atque animum meum, quia qui nihil aliud nisi quod sibi soli placet consulit advorsum filium, nugas agit: miser ex animo fit, factius nihilo facit. suae senectúti is acriorem hiemem parat, quom illam importunam tempestatem conciet. sed aperiuntur aedes quo ibam: commodum ipse exit Lesbonicus cum servo foras.