Stasime, fac te propere celerem, recipe te ad dominum domum, ne subito metus exoriatur scapulis stultitia tua. adde gradum, adpropera. iam dudum factumst, cum abiisti domo. cave sis tibi, ne bubuli in te cottabi crebri crepent, si aberis ab eri quaestione. ne destiteris currere. ecce hominem te, Stasime, nihili: satin in thermipolio condalium es oblitus, postquam thermopotasti gutturem? recipe te et recurre petere re recenti. Huic, quisquis est, gurguliost exercitór: is hunc hóminem cursuram docet. Quid, homo nihili, non pudet te? tribusne te poteriis memoriam esse oblitum? an vero, quia cum frugi hominibus ibi bibisti, qui ab alieno facile cohiberent manus? Truthus fuit, Cerconicus, Crinnus, Cercobulus, Collabus, oculicrepidae cruricrepidae, ferriteri mastigiae: inter eosne homines condalium te redipisci postulas? quorum eorum únus surrupuit currenti cursori solum. Ita me di ament, graphicum furem. Quid ego quod periit petam? nisi etiam laborem ad damnum ápponam epithecam insuper. quin tu quod periit periisse ducis? cape vorsoriam, recipe te ad erum. Non fugitivost hic homo, commeminit domi. Vtinam veteres hominum mores, veteres parsimoniae potius in maiore honore hic essent quam mores mali. Di immortales, basilica hic quidem facinora inceptat loqui. vetera quaerit, vetera amare hunc more maiorum scias. Nam nunc mores nihili faciunt quod licet, nisi quod lubet: ambitio iam more sanctast, liberast a legibus; scuta iacere fugereque hostis more habent licentiam: petere honorem pro flagitio more fit. Morem improbum. Strenuiores praeterire more fit. Nequam quidem. Mores leges perduxerunt iam in potestatem suam, magisque is sunt obnoxiosae quam parentes liberis. eae miserae etiam ad parietem sunt fixae clavis ferreis, ubi malos mores adfigi nimio fuerat aequius. Lubet adire atque appellare hunc; verum ausculto perlubens et metuo, si compellabo, ne aliam rem occipiat loqui. Neque istis quicquam lege sanctumst: leges mori serviunt, mores autem rapere properant qua sacrum qua publicum. Hercle istis malam rem magnam moribus dignumst dari. Nonne hoc publice animum advorti? nam id genus hominum omnibus univorsis est advorsum atque omni populo male facit: male fidem servando illis quoque abrogant etiam fidem, qui nil meriti; quippe eorum ex ingenio ingenium horum probant. hoc qui in mentem venerit mihi? re ipsa modo commonitus sum. si quoi mutuom quid dederis, fit pro proprio perditum: quom repetas, inimicum amicum beneficio invenias tuo. si mage exigere occupias, duarum rerum exoritur optio: vel illud quod credideris perdas, vel illum amicum amiseris. Meus est hic quidem Stasimus servos. Nam ego talentum mutuom quoi dederam, talento inimicum mi emi, amicum vendidi. sed ego sum insipientior, qui rebus curem publicis potius quam, id quod proxumumst, meo tergo tutelam geram. eo domum. Heus tu, asta ilico. audi. Heús tu, non sto. Te volo. Quid si ego me te velle nolo? Aha nimium, Stasime, saeviter. Emere meliust cui imperes. Pol ego emi atque argentum dedi; sed si non dicto audiens est, quid ago? Da magnum malum. Bene mones, ita facere certumst. Nisi quidem es obnoxius. Si bonus es, obnoxius sum; sin secus es, faciam ut iubes. Quid id ad me attinet, bonisne servis tu utare an malis? Quia boni malique in ea re pars tibi est. Partem alteram tibi permitto; illam alteram ápud me, quod bonist, apponito. Sí eris meritus, fiet. respice huc ad me. ego sum Charmides. Hem quis est qui mentionem homo hominis fecit optumi? Ipsus homo optumus. Mare terra caelum, di vestram fidem, satin ego oculis plane video? estne ipsus an non est? is est, certe is est, is est profecto. o mí ere exoptatissime, salve. Salve, Stasime. Salvom te— Scio et credo tibi. sed omitto alia, hoc mihi responde: liberi quid agunt mei, quos reliqui hic filium atque filiam? Vivont, valent. Nempe uterque? Vterque. Di me salvom et servatum volunt. cetera intus otiose percontabor quae volo. eamus intro, sequere. Quo tu té agis? Quonam nisi domum? Hicine nos habitare censes? Vbinam ego alibi censeam? Iam— Quid iam? Non sunt nostrae aedis istae. Quid ego ex te audio? Vendidit tuos natus aedis. Perii. Praesentariis argenti minis numeratis— Quot? Quadraginta. Occidi. quis eas emit? Callicles, cui tuam rem commendaveras; is habitatum huc commigravit nosque exturbavit foras. Vbi nunc filius meus habitat? Hic in hoc posticulo. Male disperii. Credidi aegre tibi id, ubi audisses, fore. Ego miserrumis periclis sum per maria maxuma vectus, capitali periclo per praedones plurimos me servavi, salvos redii: nunc hic disperii miser, propter eosdem quorum causa fui hac aetate exercitus. adimit animam mi aegritudo. Stasime, tene me. Visne aquam tibi petam? Res quom animam agebat, tum esse offusam oportuit.