Hic homóst omnium hominum praécipuos, voluptátibus gaudiisque ántepotens: ita cómmoda quae cupio éveniunt, quod ago ádsequitur, subest, súbsequitur, ita gaúdiis gaudium súppeditat. módo me Stasimus Lesbonici servos convenit domi; is mihi dixit, suom erum peregre huc advenisse Charmidem. nunc mi is propere conveniundust, ut quae cum eius filio egi, ei rei fundus pater sit potior. eo quantum potest. sed fores haé sonitu suo míhi moram obiciunt incommode.