nullum esse opinor ego agrum in agro Attico aeque feracem quám hic est noster Periphanes: quin ex occluso atque obsignato armario decutio argenti tantum quantum mihi lubet. quod pol ego metuo si senex resciverit, ne ulmos parasitos faciat, quae usque attondeant. sed me una turbat res ratioque, Apoecidi quam ostendam fidicinam aliquam conducticiam. atque id quoque habeo: mane me iussit senex conducere aliquam fidicinam sibi huc domum, quae, dum rem dinam faceret, cantaret sibi; ea conducetur atque ei praemonstrabitur quo pacto fiat subdola adversus senem. ibo intro, argentum accipiam ab damnoso sene.—