Saepe ego res multas tibi mandavi, Milphio, dubias, egenas, inopiosas consili, quas tu sapienter, docte et cordate et cate mihi reddidisti ópiparas opera tua. quibus pró bene factis fateor deberi tibi et libertatem et multas grates gratias. Scitumst, per tempus si obviamst, verbum vetus. nam tuae blanditiae mihi sunt, quod dici solet, gerrae germanae, σαὶ δὲ κολλῦραι λύραι. nunc mihi blandidicus es: heri in tergo meo tris facile corios contrivisti bubulos. Amans per amorem si quid feci, Milphio, ignoscere id te mi aequom est. Haud vidi magis. em, nunc ego amore pereo. sine te verberem, item ut tu mihi fecisti, ob nullam noxiam: post id locorum tu mihi amanti ignoscito. Si tibi lubido est aut voluptati, sino: suspende, vinci, verbera; auctor sum, sino. Si auctoritatem postea defugeris, ubi dissolutus tu sies, ego pendeam. Egone istuc ausim facere, praesertim tibi? quin si feriri video te, extemplo dolet. Mihi quidem hercle. Immo mihi. Istuc mavelim. sed quid nunc tibi vis? Cur ego apud te mentiar? amo immodeste. Meae istuc scapulae sentiunt. At ego hanc vicinam dico Adelphasium meam, lenonis huius meretricem maiusculam. Iam pridem equidem istuc ex te audivi. Differor cupidine eius. sed lenone istoc Lyco, illius domino, non lutumst lutulentius. Vin tu illi nequam dare nunc? Cupio. Em me dato. Abi díerectus. Dic mihi vero serio: vin dare malum illi? Cupio. Em, eundem me dato: utrumque faxo habebit, et nequam et malum. Iocare. Vin tu illam hodie sine damno et dispendio tuo túam libertam facere? Cupio, Milphio. Ego faciam ut facias. sunt tibi intus aurei trecenti nummi Philippi? Sescenti quoque. Satis súnt trecenti. Quid iis facturu's facturus es? Tace. totum lenonem tibi cum tota familia dabo hodie dono. Qui id facturu's facturus es? Iam scies. tuos Cóllybiscus nunc in urbest vilicus; eum hic non novit leno. satin intellegis? Intellego hercle, sed quo evadas nescio. Non scis? Non hercle. At ego iam faxo scies. ei dabitur aurum, ut ad lenonem deferat dicatque se peregrinum esse, ex alio oppido: se amare velle atque obsequí animo suo; locum sibi velle liberum praeberier, ubi nequam faciat clam, ne quis sit arbiter. leno ad se accipiet auri cupidus ilico: celabit hominem et aurum. Consilium placet. Rogato, servos veneritne ad eum tuos. ille mé censebit quaeri: continuo tibi negabit. quid tu dubitas, quin extempulo dupli tibi auri et hominis fur leno siet? neque id unde efficiat habet: ubi in ius venerit, addicet praetor familiam totam tibi. ita decipiemus fovea lenonem Lycum. Placet consilium. Immo etiam, ubi expolivero, magis hoc tum demum dices: nunc etiam rudest. Ego in aedem Veneris eo, nisi quid vis, Milphio. Aphrodisia hodie sunt. Scio. Oculos volo meos délectare munditiis meretriciis. Hoc primum agamus quod consilium cepimus. abeamus intro, ut Collybiscum vilicum hanc perdoceamus ut ferat fallaciam. Quamquam Cupido in corde vorsatur, tamen tibi auscultabo.— Faciam ut facto gaudeas. inest amoris macula huic homini in pectore, sine damno magno quae elui ne utiquam potest. itaque hic scelestus est homo leno Lycus, quoi iam infortuni intenta ballistast probe, quam ego haud multo post mittam e ballistario. sed Adelphasium eccam exit atque Anterastilis. haec est prior, quae meum erum dementem facit. sed evocabo. heus, i foras, Agorastocles, si vis videre ludos iucundissimos. Quid istúc tumultist, Milphio? Em amores tuos, si vis spectare. O multa tibi di dent bona, quom hoc mi optulisti tam lepidum spectaculum.