quid nunc mi es auctor, Milphio? Vt me verberes atque auctionem facias: nam impunissume tibi quidem hercle vendere hasce aedis licet. Quid iam? Maiorem partem in ore habitas meo. Supersede istis verbis. Quid nunc vis tibi? Trecentos Philippos Collybisco vilico dedi dúdum, prius quam me evocavisti foras. nunc opsecro te, Milphio, hanc per dexteram perque hanc sororem laevam perque oculos tuos perque meos amores perque Adelphasium meam perque tuam libertatem— Em nunc nihil opsecras. Mi Milphidisce, mea commoditas, mea salus, fac quod facturum te esse promisti mihi, ut ego hunc lenonem perdam. Perfacile id quidemst. i, adduce testis tecum; ego intus interim iam et ornamentis meis et sycophantiis tuom exornabo vilicum. propera atque abi. Fugio. Meum est ístuc magis officium quam tuom. Egone egone, si istuc lepide ecfexis— I modo. Vt non ego te hodie— Abi modo. Emittam manu— I modo. Non hercle meream. Oh— Vah— Abi modo. Quantum Acheruntest mortuorum. Etiamne abis? Neque quantum aquaist in mari. Abiturun es? Neque nubes omnes quantumst. Pergin pergere? Neque stellae in caelo. Pergin auris tundere? Neque hoc neque illud neque—enim vero serio— neque—hercle vero—quid opust verbis? quippini? quod uno verbo—dicere hic quidvis licet, neque—hercle vero serio, scin quomodo? ita me di amabunt, vin bona dicam fide, quod hic inter nos liceat? ita me Iuppiter, scin quam videtur? credin quod ego fabuler? Si nequeo facere ut abeas, egomet abiero; nam isti quidem hercle orationi Oedipo opust cóniectore, qui Sphingi interpres fuit.— Illic hínc iratus abiit. nunc mihi cautio est, ne meámet culpa meo amori obiexim moram. ibo atque arcessam testis, quando Amor iubet me oboedientem ésse servo liberum.—