Quid est? quid voltis, testes? Specta ad dexteram. tuos sérvos aurum ípsi lenoni dabit. Age, accipe hoc sis: hic sunt numerati aurei trecenti nummi, qui vocantur Philippei. hinc me procura; propere hosce apsumi volo. Edepol fecisti prodigum promum tibi. age, eamus intro. Te sequor. Age, age, ambula, ibí, quae reliqua, alia fabulabimur. Eadém narrabo tibi res Spartiaticas. Quin sequere me ergo.— Abduc intro. addictum tenes.— Quid nunc mi auctores estis? Vt frugi sies. Quid si animus esse non sinit? Esto ut sinit. Vidistis, leno quom aurum accepit? Vidimus. Eum vos meum esse servom scitis? Scivimus. Rem adversus populi saepe leges? Scivimus. Em istaec volo ergo vos commeminisse omnia, mox quom ad praetorem úsus veniet. Meminimus. Quid si recenti re aedis pultem? Censeo. Si pultem, non recludet? Panem frangito. Si exierit leno, quid tum? hominem interrogem, meus sérvos ad eum veneritne? Quippini? Cum auri ducentis nummis Philippis? Quippini? Ibi extémplo leno errabit. Qua de re? Rogas? quia centum nummis minus dicetur. Bene putas. Alium censebit quaeritari. Scilicet. Extemplo denegabit. Iuratus quidem. Homo fúrti sese adstringet. Hau dubium id quidemst. Quantum quantum ad eum erit delatum. Quippini? Diespiter vos perduit. Te quippini? Ibo et pultabo ianuam iam. Quippini? Tacendi tempus est, nam crepuerunt fores. foras égrediri video lenonem Lycum. adeste quaeso. Quippini? † si voles operire capita, ne nos leno noverit, qui illi malae rei tantae fuimus inlices.