Meamne ílle amicam leno vi, violentia de ara deripere Veneris voluit? Admodum. Quin occidisti extemplo? Gladius non erat. Caperes aut fustem aut lapidem. Quid? ego quasi canem hominem insectarer lapidibus nequissimum? Nunc pol ego perii, Plesidippus eccum adest. converret iam hic me totum cum pulvisculo. Etiamne in ara tunc sedebant mulieres, quom ad me profectu's profectus es ire? Ibidem nunc sedent. Quis illás nunc illic servat? Nescio quis senex, vicinus Veneris; is dedit operam optumam. is nunc cum servis servat. ego mandaveram. Duc me ad lenonem recta. ubi illic est homo? Salve. Salutem nil moror. opta ocius: rapi te obtorto collo mavis an trahi? utrum vis opta, dum licet. Neutrum volo. Abi sáne ad litus curriculo, Trachalio, iube illós in urbem ire obviam ad portum mihi, quos mecum duxi, hunc qui ad carnificem traderent. post huc redito atque agitato hic custodiam. ego hunc scelestum ín ius rapiam éxulem. age, ambula in ius. Quid ego deliqui? Rogas, quin arrabonem a me accepisti ob mulierem et eam hinc abduxti? Non avexi. Cur negas? Quia pol provexi: avehere non quivi miser. equidem tibi me dixeram praesto fore apud Véneris fanum: numquid muto? sumne ibi? In iure causam dicito, hic verbum sat est: sequere. Obsecro te, subveni mi, Charmides. rapior optorto collo. Quis me nominat? Viden me ut rapior? Video, atque inspecto lubens. Non subvenire mi audes? Quis homo te rapit? Adulescens Plesidippus. Vt nanctu's nanctus es, habe. bono animo meliust te in nervom conrepere. tibi optigit quod plurimi exoptant sibi. Quid id est? Vt id quod quaerant inveniant sibi. Sequere, obsecro, me. Pariter suades qualis es: tu in nervom rapere, eo me óbsecras ut te sequar. etiam retentas? Perii. Verum sit velim. tu, mea Palaestra et Ampelisca, ibidem ilico manete, dúm ego huc redeo. Equidem suadeo, ut ad nos abeant potius, dum recipis. Placet, bene facitis. Fures mi estis. Quid, fures? rape. Oro obsecro, Palaestra. Sequere, carnufex. Hospes— Non sum hospes, repudio hospitium tuom. Sicine me spernis? Sic ago: semel bibo. Di te infelicent.— Isti capiti dicito. credo alium in aliam beluam hominem vortier: illic ín columbum, credo, leno vortitur, nam in collumbari collus haud multo post erit; in nervom ille hodie nidamenta congeret. verum tamen ibo, ei advocatus ut siem, si qui mea opera citius addici potest.—