Neptúno has agó gratiás meo patróno, qui sálsis locís incolít pisculéntis, quom me éx suis locís pulchre ornátum expedívit †templís reducém, plurimá praeda onústum, salúte horiaé, quae in marí fluctuóso piscátu novó me uberí compotívit; miróque modo atque incrédibili hic piscátus mihi lepide évenit, neque píscium ullam unciam hodié pondo cepí, nisi hoc quod fero hic ín rete. nam ut dé nocte múlta impigréque exurréxi, lucrúm praeposívi sopóri et quiéti: tempéstate saéva experíri expetívi, paupértatem erí qui et meám servitútem tolerárem, opera haud fui párcus mea. nímis homo nihilist quis piger est nímisque id genus odi égo male. vigiláre decet hominém qui volt sua témperi conficere ófficia. non énim illum expectare óportet, dum erus se ád suom suscitet ófficium. nám qui dormiúnt libenter, síne lucro et cum málo quiescunt. nám ego nunc mihi, qui ímpiger fui, répperi ut piger, sí velim, siem: hóc ego in mari quidquid inést répperi. quidquíd inest, grave quidem inést; aurum hic ego inésse reor; nec míhi consciust ullús homo. nunc haéc tibi occasio, Grípe optigit, ut líber sit nemo éx populo praetér te. nunc síc faciam, sic cónsilium est: ad erúm veniam docte atque astute. pauxíllatim pollícitabor pro cápite argentum, ut sím liber. iam ubi líber ero, igitúr demum instrúam agrum atque aedis, máncipia, navíbus magnis mercáturam faciam, ápud reges rex pérhibebor. post ánimi causa míhi navem faciam átque imitabor Strátonicum, oppída circumvectábor. ubi nóbilitas mea erít clara, oppídum magnum commúnibo, ei ego úrbi Gripo indám nomen, moniméntum meae famae ét factis, ibi quí regnum magnum ínstituam. magnas res hic agito in mentem instruere. nunc hunc vidulum condam. sed hic réx cum aceto pránsurust et sále, sine bono pulménto.