Pro di immortales, quis me est fortunatior, qui ex improviso filiam inveni meam? satin si cui homini dei esse bene factum volunt, aliquo illud pacto optingit optatum piis? ego hodie neque speravi neque illud credidi: is improviso filiam inveni tamen; et eam de genere summo adulescenti dabo ingenuo, Atheniensi et cognato meo. ego eum adeo arcessi huc ad me quam primum volo, iussique exire huc servom éius, ut ad forum iret; nondum egressum esse eum, id miror tamen. accedam, opinor, ad fores. quid conspicor? uxor complexa collo retinet filiam. nimis paéne inepta atque odiosa eius amatiost.