Quam mox licet te compellare, Daemones? Quid est negoti, Gripe? De illo vidulo: si sapias, sapias; habeas quod di dant boni. Aequom videtur tibi, ut ego, alienum quod est, meum esse dicam? Quodne ego inveni in mari? Tanto illi melius optigit qui perdidit; tuom esse nihilo magis oportet vidulum. Isto tu pauper es, quom nimis sancte pius. O Gripe, Gripe, in aetate hominum plurimae fiunt trasennae, ubi decipiuntur dolis. atque edepol in eas plerumque esca imponitur: quam si quis avidus poscit escam avariter, decipitur in trasenna avaritia sua. ille quí consulte, docte atque astute cavet, diutine uti bene licet partum bene. mihi istaéc videtur praeda praedatum irier, ut cum maiore dote abeat quam advenerit. egone ut quod ad me allatum esse alienum sciam, celem? minime istuc faciet noster Daemones. semper cavere hoc sapientis aequissimumst, ne conscii sint ipsi malefici suis. ego mihi cum † lusi nil moror ullum lucrum. Spectavi ego pridem comicos ad istúnc modum sapienter dicta dicere atque eis plaudier, cum illos sapientis mores monstrabant poplo: sed cum inde suam quisque ibant divorsi domum, nullus erat illo pacto ut illi iusserant. Abi intro, ne molestu's molestus es, linguae tempera. ego tibi daturus nil sum, ne tu frustra sis. At ego deos quaeso, ut quidquid ín illo vidulost, si aurum si argentum est, omne id ut fiat cinis.— Illuc est quod nos nequam servis utimur. nam illic cum † servo si quo congressus foret, et ipsum sese et illum furti adstringeret; dum praedam habere se censeret, interim praeda ipsus esset, praeda praedam duceret. nunc hinc intro ibo et sacrificabo, postibi iubebo nobis cenam continuo coqui.—