Séquere hac. Vbi istic lenost? Heus tu. ém tibi, hic habet vidulum. Habeo et fateor esse apud me, et, si tuos est, habeas tibi. omnia, ut quídquid infuit, ita salva sistentur tibi. tene, si tuost. O di immortales, meus est. salve, vidule. Tuosne est? Rogitas? si quidem hercle Iovis fuit, meus est tamen. Omnia insunt salva; una istinc cistella excepta est modo cum crepundiis, quibuscum hódie filiam inveni meam. Quam? Tua quae fuit Palaestra, ea filia inventast mea. Bene mehercle factum est. cum istaec res tibi ex sententia pulchre evenit, gaudeo. Istuc facile non credo tibi. Immo hercle, ut scias gaudere me, mihi triobolum ob eam ne duis, condono te. Benigne edepol facis. Immo tu quidem hercle vero. Heus tu, iám habes vidulum. Habeo. Propera. Quid properabo? Reddere argentum mihi. Neque edepol tibi do, neque quicquam debeo. Quae haec factio est? non debes? Non hercle vero. Non tu iuratus mihi es? Iuratus sum, et nunc iurabo, si quid vóluptati est mihi: ius iurandum rei servandae, non perdendae conditum est. Cedo sis mihi talentum magnum argenti, periurissime. Gripe, quod tu istum talentum poscis? Iuratust mihi dare. Libet iurare. tun meo póntifex peiurio es? Qua pro re argentum promisit hic tibi? Si vidulum hunc redegissem in potestatem eius, iuratust dare mihi talentum magnum argenti. Cedo quicum habeam iudicem, ni dolo malo instipulatus sis nive etiamdum haud siem quinque et viginti annos natus. Habe cum hóc. Aliost opus. Iám ab isto auferre haud potis sim, si istunc condemnavero. promisistin huic argentum? Fateor. Quod servo meo promisisti, meum esse oportet, ne tu, leno, postules te hic fide lenonia uti: non potes. Iam te ratu's ratus es nactum hominem quem defraudares? dandum huc argentum est probum: id ego continuo huic dabo adeo, mé ut hic emittat manu. Quando ergo erga te benignus ego fui atque opera mea haec tibi sunt servata— Immo hercle mea, ne tu dicas tua. (Si sapies, tacebis) tum te mihi benigne itidem addecet bene merenti bene referre gratiam. Nempe pró meo iure oras? Mirum quin tuom ius meo periclo aps te expetam. Salvos sum, leno labascit, libertas portenditur. Vidulum istunc ille invenit, illud mancipium meum est; ego tibi hunc porro servavi cum magna pecunia. Gratiam habeo, et de talento nulla causa est quin feras, quod isti sum iuratus. Heus tu, mihi dato ergo, si sapis. Tacen an non? Tu meam rem simulas agere, tibi mu. non hercle istoc me intervortes, si aliam praedam perdidi. Vapulabis, verbum si addis istúc unum. Vel hercle énica, non tacebo umquam alio pacto, nisi talento comprimor. Tibi operam hic quidem dát. tace. Concede hoc tu, leno. Licet. Palam age, nolo ego murmurillum neque susurrum fieri. Dic mihi, quanti íllam emisti tuam alteram mulierculam, Ampeliscam? Mille nummum denumeravi. Vin tibi condicionem luculentam ferre me? Sane volo. Dividuom talentum faciam. Bene facis. Pro illa altera, libera ut sit, dimidium tibi sume, dimidium huc cedo. Maxime. Pro illo dimidio égo Gripum emittam manu, quem propter tu vidulum et ego gnatam inveni. Bene facis, gratiam habeo magnam. Quam mox mi argentum ergo redditur? Res soluta est, Gripe. ego habeo. Át ego me hercle mavolo. Nihil hercle hic tibi est, né tu speres. iuris iurandi volo gratiam facias. Perii hercle. nisi me suspendo, occidi. numquam hercle iterum defraudabis me quidem post hunc diem. Hic hodie cenato, leno. Fiat, condicio placet. Sequimini intro. spectatores, vos quoque ad cenam vocem, ni daturus nil sim neque sit quicquam pollucti domi, nive adeo vocatos credam vos esse ad cenam foras. verum si voletis plausum fabulae huic clarum dare, comissatum omnes venitote ad me ad annos sedecim. vos hic hodie cenatote ambó. Fiat. Plausum date.