Recórdatus múltum et diú cogitávi argúmentaque ín pectus ínstitui multa ego, átque in meó corde, si ést quod mihí cor, eám rem volútavi et diú disputávi, hominém cuius réi, quandó natus esset, similem ésse arbitrárer simulácrumque habére: id répperi iam exémplum. novárum aedium ésse arbitrór similem ego hóminem, quandó natus ést. ei rei argúmenta dícam. atque hóc haud vidétur verí simile vóbis, at ego id faciam esse ita ut credatis. profécto ita esse út praedicó vera víncam. atque hóc vosmet ípsi, sció, proinde utí nunc ego ésse autumó, quando dícta audiétis mea, haud áliter id dicétis. auscúltate, argúmenta dúm dico ad hánc rem: simúl gnarurís vos volo ésse hanc rem mécum. aedés quom extempló sunt parátae, expolítae, factaé probe examússim, laudánt fabrum atque aedés probant, sibi quísque inde exemplum éxpetunt, sibi quísque similis vólt suas, sumptum óperam non parcúnt suam. átque ubi illo ímmigrat néquam homo, indíligens cúm pigra fámilia, immúndus, instrénuos, hic iam aédibus vitium ádditur, bonaé cum curantúr male; átque illud saépe fit: témpestas venit, cónfringit tégulas ímbricesque: ibi dóminus indíligens réddere aliás nevolt; vénit imber, pérlavit párietes, pérpluont, tígna putéfacit, pérdit operám fabri: néquior fáctus iam est úsus aedium. átque ea haud ést fabri cúlpa, sed mágna pars mórem hunc induxérunt: si quid númmo sarcirí potest, úsque mantánt neque id fáciunt, donicum párietes ruont: aédificantur aédes totae dénuo. haec árgumenta ego aédificiis díxi; nunc etiám volo dicére, ut homines aédium esse símilis arbitrémini. primúmdum paréntes fabrí liberúm sunt: ei fúndamentúm substruont liberórum; extóllunt, paránt sedulo ín firmitátem et ut in usum boni et in speciem† popló sint sibíque, haud matériae repárcunt nec súmptus ibí sumptuí esse dúcunt; expóliunt: docént litterás, iura léges, sumptú suo et labore nitúntur, ut alií sibi esse illórum similis éxpetant. ád legionem cum íta paratos míttunt, adminiclum eís danunt tum iam, áliquem cognatúm suom. eátenus. abeunt á fabris. únum ubi emeritum est stipendium, igitúr tum specimen cérnitur, quo evéniat aedificátio. nám ego ad illúd frugi usque ét probus fui, ín fabrorúm potestáte dum fui. póstea quom ímmigravi íngenium in meum, pérdidi operám fabrorum ílico oppido. vénit ignávia, ea míhi tempestás fuit, mi ádventu suo grándinem imbremque attulit; haéc verecúndiam mi ét virtutís modum déturbavít detexítque a me ilico; póstilla optígere me néglegens fui. contínuo pro imbre amór advenit in cor meum, is úsque in pectus pérmanavit, pérmadefecit cór meum. núnc simul rés, fides, fáma, virtús, decus déseruerunt: égo sum in usu fáctus nimio néquior. atque édepol ita haec tigna úmide iam pútent: non videór mihi sarcíre posse aedés meas, quin tótae perpetuaé ruant, cum fúndamento périerint nec quísquam esse auxilió queat. cór dolet, cum scio ut núnc sum atque ut fui, quó neque indústrior dé iuventúte erat quisquam nec clárior árte gymnástica: dísco, hastís, pila, cúrsu, armís, equo víctitabám volup, pársimonia ét duritia díscipulinae aliís eram, óptumi quique éxpetebant á me doctrinám sibi. núnc, postquam nihilí sum, id vero meópte ingenio répperi.