Hic quidem neque convivarum sonitus, item ut antehac fuit, neque tibicinam cantantem neque alium quemquam audio. Quae illaec res est? quid illisce homines quaerunt apud aedis meas? quid volunt? quid intro spectant? Pergam pultare ostium. heus, reclude, heus, Tranio, etiamne aperis? Quae haec est fabula? Etiamne aperis? Callidamati nostro adversum venimus. Heus vos, pueri, quid istic agitis? quid istas aedis frangitis? Heus senex, quid tu percontare ad te quod nihil attinet? Nihil ad me attinet? Nisi forte factus esfactu's praefectus novos, qui res alienas procures, quaeras videas audias. Non sunt istae aedis, ubi statis. Quid ais? an iam vendidit aedis Philolaches? aut quidem iste nos defrustratur senex. Vera dico. sed quid vobis est negoti hic? Eloquar. erus hic noster potat. Erus hic voster potat? Ita loquor. Puere, nimium delicatus esdelicatu's. Ei advorsum venimus. Cui homini? Ero nostro. quaeso, quotiens dicendumst tibi? Puere, nemo hic habitat. nam te esse arbitror puerum probum. Non hic Philolaches adulescens habitat hisce in aedibus? Habitavit, verum emigravit iam diu ex hisce aedibus. Senex hic elleborosust certe. Erras pervorse, pater. nam nisi hinc hodie emigravit aut heri, certo scio hic habitare. Quin sex menses iam hic nemo habitat. Somnias. Egone? Tu. Tu ne molestus esmolestu's. sine me cum puero loqui. nemo habitat. Habitat profecto, nám heri et nudius tertius, quartus, quintus, sextus, usque postquam hinc peregre eius pater abiit, numquam hic triduom unum desitum est potarier. Quid ais? Triduom unum est haud intermissum hic esse et bibi, scorta duci, pergraecari, fidicinas tibicinas †ducere. Quis istaec faciebat? Philolaches. Qui Philolaches? Quoius patrem Theopropidem esse opinor. Ei mihi, occidi, si haec hic vera memorat. pergam porro percontarier. ain tu istic potare solitum Philolachem istum, quisquis est, cúm ero vostro? Hic, inquam. Puere, praeter speciem stultus es. vide sis, ne forte ad merendam quopiam devorteris atque ibi ampliuscule quam sátis fuerit biberis. Quid est? Ita dico, ne ad alias aedis perperam deveneris. Scio qua me ire oportet et quo venerim novi locum. Philolaches hic habitat, cuius est pater Theopropides. qui, postquam pater ad mercatum hinc abiit, hic tibicinam liberavit. Philolachesne ergo? Ita, Philematium quidem. Quanti? Triginta. Talentis? μὰ τὸν ʼαπόλλω, sed minis. Liberavit? Liberavit valide, triginta minis. Ain minis triginta amicam destinatam Philolachi? Aio. Atque eam manu emisisse? Aio. Et, postquam eius hinc pater sit profectus peregre, perpotasse assiduo, ác simul tuo cum domino? Aió. Quid? is aedis emit has hinc proxumas? Non aio. Quadraginta etiam dedit huic quae essent pignori? Neque istud aio. Ei, perdis. Immo suom patrem illic perdidit. Vera cantas. Vana vellem. patris amicus esamicu's videlicet. Eu edepol patrem eius miserum praedicas. Nihil hoc quidem est, triginta minae, prae quam alios dapsilis sumptus facit. Perdidit patrem. Vnus istic servos est sacerrimus, Tranio: is vel Herculi conterere quaestum possiet. edepol ne me eiús patris mísere miseret, qui cum istaec sciet facta ita, amburet ei misero corculum carbunculus. Si quidem istaec vera sunt. Quid meream, quam ob rem mentiar? Heus vos, ecquis hasce aperit? Quid istas pultas, ubi nemo intus est? alio credo comissatum abiisse. abeamus nunciam atque porro quaeritemus illos. sequere hac me. Sequor. Puere, iamne abis? Libertas paenulast tergo tuo: mihi, nisi ut erum metuam et curem, nihil est qui tergum tegam.—