Vbi somno sepelivi omnem atque édormivi crapulam, Philolaches venisse dixit mihi suom peregre huc patrem quoque modo hominem advenientem servos ludificatus sit, ait se metuere in conspectum sui patris procedere. nunc ego de sodalitate solus sum orator datus, qui a patre eius conciliarem pacem. átque eccum optime. iubeo te salvere et salvos cum advenis, Theopropides, peregre, gaudeo. hic apud nos hodie cenes, sic face. Callidamates, dei te ament. de cena facio gratiam. Quin venis? Promitte: ego ibo pro te, si tibi non libet. Verbero, etiam inrides? Quian me pro te ire ad cenam autumo? Non enim ibis. ego ferare faxo, ut meruisti, in crucem. Age mitte ista ac te ad me ad cenam dic venturum. Quid taces? Sed tu, istuc quid confugisti in aram? Inscitissimus adveniens perterruit me. loquere nunc quid fecerim: nunc utrisque disceptator eccum adest, age disputa. Filium corrupisse aio te meum. Ausculta modo. fateor potavisse, amicam liberasse absente te, faenore argentum sumpsisse; id esse absumptum praedico. numquid aliud fecit nisi quod faciunt summis gnati generibus? Hercle mihi tecum cavendum est, nimis qui es orator catus. Sine me dum istuc iudicare. surge, ego isti adsedero. Maxime, accipito hanc tute ad te litem. Enim istic captio est. fac ego ne metuam ut tu meam timeas vicem. Iam minoris omnia alia facio, prae quam quibus modis me ludificatust. Bene hercle factum, et factum gaudeo: sapere istac aetate oportet, qui sunt capite candido. Quid ego nunc faciam? Si amicus Diphilo aut Philemoni es, dicito eis, quo pacto tuos te servos ludificaverit: optumas frustrationes dederis in comoediis. Tace parumper, sine vicissim me loqui, ausculta. Licet. Omnium primum sodalem me esse scis gnato tuo. is adiit me, nam eum prodire pudet in conspectum tuom propterea quia fecit quae te scire scit. nunc te obsecro, stultitiae adulescentiaeque éius ignoscas: tuost; scis solere illanc aetatem tali ludo ludere. quidquid fecit, una nobiscum fécit: nos deliquimus. faenus, sortem sumptumque omnem, quí amica empta est, omnia nos dabimus, nos conferemus, nostro sumptu, non tuo. Non potuit venire orator magis ad me impetrabilis quam tu; neque iam illi sum iratus neque quicquam suscenseo. immo me praesente amato bibito, facito quod lubet: si hoc pudet, fecisse sumptum, supplicí habeo satis. Dispudet. Post istam veniam quid me fiet nunciam? Verberibus caedere multum pendens. Tamen etsi pudet? Interimam hercle ego te, si vivo. Fac istam cunctam gratiam: Tranioni amitte quaeso hanc noxiam causa mea. Aliud quidvis impetrari perferam a me facilius, quam ut non égo istum pro suis factis pessumis pessum premam. Mitte quaeso. Istumne ut mittam? viden ut astat furcifer? Tranio, quiesce, si sapis. Tu quiesce hanc rem modo petere: ego illum, ut sit quietus, verberibus subegero. Nihil opust profecto. Áge iam, sine te hoc exorarier. Nolo ores. Quaeso hercle. Nolo, inquam, ores. Nequiquam nevis. hanc modo noxiam unam, quaeso, missam fac causa mea. Quid gravaris? quasi non cras iam commeream aliam noxiam: ibi utrúmque, et hoc et illud, poteris ulcisci probe. Sine te exorem. Age abi, abi impune. em huic habeto gratiam. spectatores, fabula haec est acta, vos plausum date.