Flós veteris vini meis náribus obiectust, éius amor cupidam me huc prólicit per tenebras. ubi ubi ést, prope me est. euáx, habeo. salve, ánime mi, Líberi lepos. ut véteris vetus tui cúpida sum. nam ómnium unguéntum odor praé tuo naútea est, tú mihi stácta, tu cínnamum, tú rosa, tú crocinum et casia es, tu télinum, nam ubi tú profusu's profusus es, íbi ego me pérvelim sepultam. séd quom adhuc náso odos óbsecutúst meo, da vicissim meo gutturi gaudium. nil ago tecum: ubi est ipsus? ipsum expeto tangere, invergere in me liquores tuos, sine, ductim. sed hac abiit, hac persequar. Sitit haéc anus. Quantillúm sitit? Modica ést, capit quadrántal. Pol ut praédicas, vindémia haec huic ánui non sat est sóli. canem esse hánc quidem magis pár fuit: sagax násum habet. Amábo, cúia vox sonát procul? Cénseo hanc áppellandam anum. adíbo. redi ét respice ád me, Leaéna. Imperatór quis est? Vínipollens lépidus Liber, tibí qui screánti, siccaé, semisómnae adfért potiónem et sitím iam sedátum it. Quám longe a me abest? Lúmen hoc vide. Grándiorém gradum ergó fac ad me, óbsecro. Sálve. Egon sálva sim, quaé siti sícca sum? At iám bibes. Diu fit. Ém tibi anus lepida. Sálve, oculissime homo. Age, effúnde hoc cito in barathrúm, propere prolúe cloacam. Tace. Nólo huic male dicí. Faciam igitur mále potius. Venús, de paulo paúlulum hoc tíbi dabo haud lubénter. nam tíbi amantes própitiantes vínum potantés danunt omnés, mihi haud saepe évenunt talés hereditátes. Hoc víde ut ingurgitat ímpura in se mérum avariter, faucíbus plenis. Perii hércle, huic quid primúm dicam nesció. Em istuc, quod míhi dixti. Quid id ést? Periisse ut té dicas. Male tibi di faciant. Díc isti. Ah. Quíd est? ecquid lubet? Lúbet. Etiam mihi quóque stimulo foderé lubet te. Tace, né— Noli, taceo. écce autem bibit árcus, pluet credo hércle hodie. Iamne égo huic dico? Quid díces? Me periísse. Age dice. Anus, aúdi. hóc volo scíre te: pérditus súm miser. At pól ego oppidó servata. séd quid est? quid lubet pérditum dícere te essé? Quia id quod amo cáreo. Phaedrome mi, ne plora amabo. tu mé curato né sitiam, ego tibi quód amas iam huc addúcam.— Tibine égo, si fidem servás mecum, vineám pro aurea statuá statuam, quae tuó gutturí sit monumentum. qui me ín terra aeque fórtunatus erít, si illa ad me bítet, Palinúre? Edepol qui amát, si eget, misera ádficitur, ere, aerúmna. Non íta res est, nam cónfido parasítum hodie adventúrum cum argénto ad me. Magnum ínceptas, si id éxpectas quod núsquamst. Quid si ádeam ad fores atque óccentem? Si lúbet, neque veto neque iúbeo, quando égo te video immútatis moribus esse, ere, atque ingénio. Péssuli, heus péssuli, vós salutó lubens, vos amo, vos volo, vos peto atque obsecro, gérite amantí mihi mórem, amoeníssumi, fite causa mea ludii barbari, sussilite, obsecro, et mittite istanc foras, quae mihi misero amanti ebibit sanguinem. hoc vide ut dormiunt pessuli pessumi nec mea gratia commovent se ocius. re spicio, nihili meam vos gratiam facere. st tace, tace. Taceo hercle equidem. Sentio sonitum. tandem edepol mihi morigeri pessuli fiunt.