Palinure, quid stas? quin depromuntur mihi quae opus súnt, parasito ut sit paratum prandium, quom veniat? Mane sis, dum huic conicio somnium. Tute ipse, si quid somniasti, ad me refers. Fateór. Abi, déprome. Age tu interea huic somnium narra, meliorem quam ego sum suppono tibi. nam quod scio omne ex hoc scio. Operam ut det. Dabit.— Facit hic quod pauci, ut sit magistro óbsequens. da mi igitur operam. Tam etsi non novi, dabo. Hac nocte in somnis visus sum viderier procul sedere longe a me Aesculapium, neque eum ad me adire neque me magni pendere visumst. Item alios deos facturos scilicet: sane illi inter se congruont concorditer. nihil est mirandum, melius si nil fit tibi, namque incubare satius te fuerat Iovi, qui tibi auxilio in iure iurando fuit. Siquidem íncubare vélint qui periuraverint, locus nón praeberi potis est in Capitolio. Hoc animum advorte: pacem ab Aesculapio petas, ne forte tibi évenat magnum malum, quod in quiete tibi portentumst. Bene facis. ibo atque orabo.— Quae res male vortat tibi.— Pro di immortales, quem conspicio? quis illic est? estne hic parasitus qui missust in Cariam? heus Phaedrome, exi, exi, exi, inquam, ocius. Quid istíc clamorem tollis? Parasitum tuom video currentem ellum usque in plátea ultima. hinc auscultemus quid agat. Sane censeo.