Beatus videor: subduxi ratiunculam, quantum aeris mihi sit quantumque alieni siet: dives sum, si non reddo eis quibus debeo. si reddo illis quibus debeo, plus alieni est. verum hercle vero cum belle recogito, si magis me instabunt, ad praetorem sufferam. habent hunc morem plerique argentarii, ut alius alium poscant, reddant nemini, pugnis rem solvant, si quis poscat clarius. qui homo mature quaesivit pecuniam, nisi eam mature parsit, mature esurit. cupio aliquem emere puerum, qui usurarius nunc mihi quaeratur. usus est pecunia. Nil tu me saturum monueris. memini et scio. ego hoc effectum lepide tibi tradam. tace. edepol ne ego hic med intus explevi probe, et quidem reliqui in ventre cellae uni locum, ubi reliquiarum reliquias reconderem. quis hic est qui operto capite Aesculapium salutat? attat, quem quaerebam. sequere me. simulabo quasi non noverim. heus tu, te volo. Vnocule, salve. Quaeso, deridesne me? De Coclitum prosapia te esse arbitror, nam ei sunt unoculi. Catapulta hoc ictum est mihi apud Sicyonem. Nam quid id refert mea, an aula quassa cum cinere effossus siet? Superstitiosus hic quidem est, véra praedicat; nam illaec catapultae ád me crebro commeant. adulescens, ob rem publicam hoc intus mihi quod insigne habeo, quaeso ne me incomities. Licetne ínforare, si incomitiare non licet? Non inforabis me quidem, nec mihi placet tuom profecto nec forum nec comitium. sed hunc, quem quaero, commonstrare si potes, inibis a me solidam et grandem gratiam. Lyconem quaero tarpezitam. Dic mihi, quid eum nunc quaeris? aut cuiati's cuiatis es? Eloquar. ab Therapontigono Platagidoro milite. Novi edepol nomen, nam mihi istoc nomine, dum scribo, explevi totas ceras quattuor. sed quid Lyconem quaeris? Mandatumst mihi, ut has tabellas ad eum ferrem. Quis tu homo es? Libertus illius, quem omnes Summanum vocant. Summane, salve. qui Summanu's Summanus es? fac sciam. Quia vestimenta, ubi obdormivi ebrius, summano, ob eam rem me omnes Summanum vocant. Alibi te meliust quaerere hospitium tibi: apud mé profecto nihil est Summano loci. sed istúm quem quaeris ego sum. Quaeso, tune is es, Lyco trapezita? Ego sum. Multam me tibi salutem iussit Therapontigonus dicere, et has tabellas dare me iussit. Mihin? Ita. cape, signum nosce. nostin? Quidni noverim? clupeatus elephantum ubi machaera dissicit. Quod istic scriptum est, id te orare iusserat profecto ut faceres, suam si velles gratiam. Concede, inspiciam quid sit scriptum. Maxime, tuo arbitratu, dum auferam abs te id quod peto. “Miles Lyconi ín Epidauro hospiti suo Thérapontigonus Platagidorus plurimam salutem dicit.” Meus hic est, hamum vorat. “Tecum oro et quaeso, qui has tabellas adferet tibi, ut ei detur quam istic emi virginem, quod te praesente isti egi teque interprete, et aurum et vestem. iam scis ut convenerit: argentum des lenoni, is huic det virginem.” ubi ipsus? cur non venit? Ego dicam tibi: quia nudiusquartus venimus in Cariam ex India; ibi nunc statuam volt dare auream solidam faciundam ex auro Philippo, quae siet septempedalis, factis monumentum suis. Quam ob rem istuc? Dicam. quia enim Persas, Paphlagones, Sinopes, Arabes, Cares, Cretanos, Syros, Rhodiam atque Lyciam, Perediam et Perbibesiam, Centauromachiam et Classiam Vnomammiam, † Libyamque oram omnem Conterebromniam, dimidiam partem nationum usque omnium subegit solus intra viginti dies. Vah. Quid mirare? Quia enim in cavea si forent conclusi, ítidem ut pulli gallinacei, ita non potuere uno anno circumirier. credo hercle te esse ab illo, ita nugas blatis. Immo etiam porro, si vis, dicam. Nil moror. sequere hac, te absolvam qua advenisti gratia. atque eccum video. leno, salve. Di te ament. Quid hoc quod ad te venio? Dicas quid velis. Argentum accipias, cum illo mittas virginem. Quid quod iuratus sum? Quid id refert tua, dum argentum accipias? Qui monet quasi adiuvat. sequimini. Leno, cave in té sit mora mihi.—