Nón ego nunc medíocri incedo irátus iracúndia, sed eapse illa qua excidionem facere condidici oppidis. nunc nisi tu mihi propere properas dare iam triginta minas, quas ego apud te deposivi, vitam propera ponere. Non edepol nunc ego te mediocri macto infortunio, sed eopse illo quo mactare soleo quoi nil debeo. Ne te mi facias ferocem aut supplicare censeas. Nec tu me quidem umquam subiges, redditum ut reddam tibi, nec daturus súm. Idem ego istuc quom credebam credidi, te nihil esse redditurum. Quor nunc a me igitur petis? Scire volo quoi reddidisti. Lusco liberto tuo, is Summanum se vocari dixit, éi reddidi. qui has tabellas obsignatas attulit. Quas tu mihi tabellas? quos tu mihi luscos libertos, quos Summanos somnias? nec mihi quidém libertus ullust. Fácis sapientius quam pars † lenonum, libertos quí habent et eos deserunt. Quid feci † Quod mandasti feci, túi honoris gratia, tuom qui signum ad me attulisset, nuntium ne spernerem. Stultior stulto fuisti, qui tabellis crederes. Quis res publica et privata geritur, nonne eis crederem? ego abeo, tibi res solutast recte. bellator, vale. Quid valeam? Aut tu aegrota aetatem, si lubet, per me quidem.— Quid ego nunc faciam? quid refert me fecisse regibus ut mi oboedirent, si hic me hodie umbraticus deriserit?