Potine ut quiescas? ego tibi hanc hodie probe lepideque concinnatam referam temperi. non faxo eam esse dices: íta ignorabitur. Pallam ad phrygionem fert confecto prandio vinoque expoto, parasito excluso foras. non hercle is sum qui sum, ni hánc iniuriam meque ultus pulchre fuero. observa quid dabo. Pro di immortales, quoí homini umquam uno die boni dedistis plus, qui minus speraverit? prandi, potavi, scortum accubui, apstuli hanc, quoius heres numquam erit post hunc diem. Nequeo quae loquitur exaudire clanculum; satur nunc loquitur de me et de parti mea. Ait hanc dedisse me sibí, atque eam meae uxori surrupuisse. quoniam sentio errare, extemplo, quasi res cúm ea esset mihi, coepi adsentari: mulier quidquid dixerat, idem ego dicebam. quid multis verbis opust? minore nusquam bene fui dispendio. Adibo ad hominem, nam turbare gestio. Quis hic ést, qui adversus it mihi? Quid ais, homo levior quam pluma, pessime et nequissime, flagitium hominis, subdole ac minimi preti? quid de te merui, qua me causa perderes? ut surrupuisti te mihi dudum de foro! fecisti funus med absente prandio. cur ausu's ausus es facere, quoi ego aeque heres eram? Adulescens, quaeso, quid tibi mecum est rei, qui mihi male dicas homini ignoto insciens? an tibi malam rem vis pro male dictis dari? †Pol eam quidem edepol te dedisse intellego. Responde, adulescens, quaeso, quid nomen tibist? Etiam derides, quasi nomen non noveris? Non edepol ego te, quod sciam, umquam ante hunc diem vidi neque novi; verum certo, quisquis es, si aéquom facias, mihi odiosus ne sies. Menaechme, vigila. Vigilo hercle equidem, quod sciam. Non me novisti? Non negem, si noverim. Tuom parasitum non novisti? Non tibi sanum est, adulescens, sinciput, intellego. Responde, surrupuistin uxori tuae pallam istanc hodie átque dédisti Erotio? Neque hercle ego uxorem habeo neque ego Erotio dedi nec pallam surrupui. Satin sanus es? occisast haec res. non ego te indutum foras exire vidi pallam? Vae capiti tuo. omnis cinaedos esse censes, tu quia es? tun med indutum fuisse pallam praedicas? Ego hercle vero. Non tu abis quo dignus es? aut te piari iube, homo insanissime. Numquam edepol quisquam me exorabit, quin tuae uxori rem omnem iám, uti sit gesta, eloquar; omnes in te istaec recident contumeliae: faxo haud inultus prandium comederis.— Quid hoc ést negoti? satine, ut quemque conspicor, ita me ludificant? sed concrepuit ostium.