Vt hóc utimúr maximé more móro moléstoque múltum, atque utí quique súnt optumí, maxumé morem habént hunc: cliéntes sibi ómnes volúnt esse múltos: boníne an malí sint, id haúd quaeritánt; res magís quaeritúr quam cliéntum fidés cuius modí clueat. si ést pauper átque haud malús, nequam habétur, sin díves malúst, is cliéns frugi habétur. quí neque legés neque aequóm bonum usquám colunt, sollícitos patrónos habént. datúm denegánt quod datum ést, litiúm plení, rapaces virí, fraudulénti, qui aut faénore aut periúriis habént rem parátam, mens est in quo eís ubi dicitur dies, simul patronis dicitur. quippe qui pro illis loquimur quae male fecerunt aut ád populum aut ín iure aut ápud aedilem rés est. sicút me hodie nimis sóllicitum cliens quídam habuit, neque quód volui agere aút quicum licitumst, ita med attinuit, ita detinuit. ápud aediles pro eius factis plurumisque pessumisque dixi causam, condiciones tetuli tortas, confragosas: aut plus aut minus quám opus fuerat dicto dixeram † controversiam, ut sponsio fierét. quid ille? qui praedem dedit. néc magis manufestum ego hominem úmquam ullum teneri vidi: omnibus male factis testes tres aderant acerrumi. di illum ómnes perdant, íta mihi hunc hódie corrupít diem, meque adeo, quí hodie forum umquam oculis inspexi meis. diem corrupi óptimum: iussi adparari prandium, amica exspectat me, scio. ubi primum est licitum, ílico properavi abire de foro. iratast, credo, nunc mihi; placabit palla quam dedi, quam hódie uxori ábstuli atque huic détuli Erótio. Quid aís? Viro me malo mále nuptam. Satin aúdis quae illic lóquitur? Satis. Sí sapiam, hinc intro ábeam, ubi mi bene sít. Mane: male erit pótius. Ne íllam ecastor faénerato ábstulisti. Síc datur. Clanculum te istaec flagitia facere censebas potis? Quid illuc est, uxor, negoti? Men rogas? Vin hunc rogem? Aufer hinc palpationes. Perge tu. Quid tu mihi tristis es? Te scire oportet. Scit, sed dissimulat malus. Quid negotist? Pallam— Pallam? Quidam pallam— Quid paves? Nil equidem paveo. Nisi unum: palla pallorem incutit. at tu ne clam me comesses prandium. perge in virum. Non taces? Non hercle vero taceo. nutat, ne loquar. Non hercle ego quidem usquam quicquam nuto neque nicto tibi. Ne ego mecastor mulier misera. Qui tu misera es? mi expedi. Nihil hoc confidentius, qui quae vides ea pernegat. Per Iovem deosque omnis adiuro, uxor, (satin hoc est tibi?) me isti non nutasse. Credit iam tibi de isto: illuc redi. Quó ego redeam? Equidem ad phrygionem censeo. ei, pallam refer. Quae istaec palla est? Taceo iam, quando haec rem non meminit suam. Numquis servorum deliquit? num ancillae aut servi tibi responsant? eloquere. impune non erit. Nugas agis. Tristis admodum es. non mi istuc satis placet. Nugas agis. Certe familiarium aliquoi írata es. Nugas agis. Num mihi es irata saltem? Nunc tu non nugas agis. Non edepol deliqui quicquam. Em rursum nunc nugas agis. Dic, mea uxor, quid tibi aegre est? Bellus blanditur tibi. Potin ut mihi molestus ne sis? num te appello? Aufer manum. Sic datur. properato absente me comesse prandium, post ante aedis cum corona me derideto ebrius. Neque edepol ego prandi neque hodie huc intro tetuli pedem. Tun negas? Nego hercle vero. Nihil hoc homine audacius. non ego te modo hic ante aedis cum corona florea vidi astare? quom negabas mi esse sanum sinciput, et negabas me novisse, peregrinum aibas esse te? Quin ut dudum divorti abs te, redeo nunc demum domum. Novi ego te. non mihi censebas esse, qui te ulciscerer. omnia hercle uxori dixi. Quid dixisti? Nescio, eam ipsus roga. Quid hoc est, uxor? quidnam hic narravit tibi? quid id est? quid taces? quin dicis quid sit? Quasi tu nescias. palla mi est domo surrepta. Palla surrepta est tibi? Me rogas? Pol haud rogem te, si sciam. O hominem malum, ut dissimulat. non potes celare: rem novit probe. omnia hercle ego edictavi. Quid id est? Quando nil pudet neque vis tua voluntate ipse profiteri, audi atque ades. et quid tristis sim et quid hic mihi dixerit, faxo scias. palla mi est domo surrupta. Palla surruptast mihi? Viden ut te scelestus captat? huic surruptast, non tibi. nam profecto tibi surrupta si esset—salva non foret. Nil mihi tecum est. sed tu quid ais? Palla, inquam, periit domo. Quis eam surrupuit? Pol istuc ille scit qui illam abstulit. Quis is homo est? Menaechmus quidam. Edepol factum nequiter. quis is Menaechmust? Tu istic, inquam. Egone? Tu. Quis arguit? Egomet. Et ego. atque huic amicae detulisti Erotio. Egon dedi? Tu, tu istic, inquam. vin adferri noctuam, quae tu tu usque dicat tibi? nam nos iam defessi sumus. Per Iovem deosque omnis adiuro, uxor (satin hoc est tibi?) non dedisse. Immo hercle vero, nos non falsum dicere. Sed ego illam non condonavi, sed sic utendam dedi. Equidem ecastor tuam nec chlamydem do foras nec pallium cuiquam utendum. mulierem aequom est vestimentum muliebre dare foras, virum virile. quin refers pallam domum? Ego faxo referetur. Ex re tua, ut opinor, feceris; nam domum numquam introibis, nisi feres pallam simul. eo domum. Quid mihi futurum est, qui tibi hanc operam dedi? Opera reddetur, quando quid tibi erit surruptum domo.— Id quidem edepol numquam erit, nam nihil est quod perdam domi. cum viro cum uxore di vos perdant. properabo ad forum, nam ex hac familia me plane éxcidisse intellego.— Male mi uxor sese fecisse censet, quom exclusit foras; quasi non habeam, quo intromittar, alium meliorem locum. si tibi displiceo, patiundum: at placuero huic Erotio, quae me non excludet ab se, sed apud se occludet domi. nunc ibo, orabo ut mihi pallam reddat, quam dudum dedi; aliam illi redimam meliorem. heus, ecquis hic est ianitor? aperite atque Erotium aliquis evocate ante ostium.