Crédo egó miserám fuísse Penelopam, sorór, suo ex animo, quae tám diu vidua viró suo caruit; nam nós eius ánimum de nóstris factis nóscimus, quarúm viri hinc ápsunt, quorúmque nos negótiis apséntum, ita ut aéquom est, sollícitae noctes ét dies, sorór, sumus sémper. Nostrum ófficium nos fácere aequomst, neque id mágis facimus quam nós monet píetas. sed híc, soror, assíde dum: multá volo tecum loquí de re viri. Salvéne, amabo? Speró quidem et volo; sed hóc, soror, crúcior, patrém tuom meúmque adeo, unice qui unus † civíbus ex omnibus probús perhibetur, eúm nunc improbi viri ófficio uti, virís qui tantas apséntibus nóstris facit íniurias immérito nosque áb eis abducére volt. haec rés vitae me, sóror, saturant, haec míhi dividiae et sénio sunt. Ne lácruma, soror, neu túo id animo fac quod tíbi tuos pater faceré minatur: spes ést eum melius fácturum. novi égo illum: ioculo istaec dicit, neque illé sibi mereat Pérsarum montís, qui esse aurei pérhibentur, ut istúc faciat quod tú metuis. tamen sí faciat, minime irasci decet, néque id immerito evéniet. nam víri nostri domo ut ábierunt, hic tértius annus. Ita út memoras. Quom ipsi ínterea vivánt, valeant, ubi sínt, quid agant, ecquíd agant, neque párticipant nos, néque redeunt. An id dóles, soror, quia illi suom ófficium non cólunt, quom tu tuom fácis? Ita pol. Tace sís, cave sis audíam ego istuc posthác ex te. Nam quíd iam? Quia pól meo animo omnis sápientis suom offícium aequom est colere ét facere. quam ob rem égo te hoc, soror, tametsi és maior, moneo, út tuom memineris ófficium: etsi ílli improbi sint átque aliter nobís faciant quam aequómst, tam pol ne quíd magis simus omnibus obníxe opibus nostrum ófficium meminísse decet. Placet; táceo. At memineris fácito. Nolo égo, soror, me credi esse immemorem viri, neque ille éos honores, mihi quos habuit, perdidit; nam pol mihi grata acceptaque eiust benignitas. et me quidem haec condicio nunc non paenitet, neque est cur non studeam has nuptias mutarier; verum postremo in patris potestate est situm: faciendum id nobis quod parentes imperant. Scio, atque in cogitando maerore augeor, nam propemodum iam ostendit suam sententiam. Igitur quaeramus, nobis quid facto usus sit.