Quom bene re gesta salvos convortor domum, Neptuno grates habeo et Tempestatibus; simul Mercurio, qui me in mercimoniis iuvit lucrisque quadruplicavit rem meam. olim quos abiens adfeci aegrimonia, eos núnc laetantis faciam ádventu meo. nam iam Antiphonem conveni adfinem meum cumque eo reveni ex inimicitia in gratiam. videte, quaeso, quid potest pecunia: quoniam bene gesta re rediisse me videt magnasque adportavisse divitias domum, sine advocatis ibidem in cercuro in stega in amicitiam atque in gratiam convortimus. et is hodie apud me cenat et frater meus; nam heri ambo in uno portu fuimus, sed mea hodie solutast navis aliquanto prius. age abdúce hasce intro, quas mecum adduxi, Stiche. Ere, sí ego taceam seu loquar, scio scire te quam multas tecum miserias mulcaverim. nunc hunc diem unum ex illis multis miseriis volo mé eleutheria capere advenientem domum. Et ius et aequom postulas: sumas, Stiche. in hunc diem te nil moror; abi quo lubet. cadum tibi veteris vini propino. Papae, ducam hodie amicam. Vel decem, dum de tuo. Quid? hoc etiam unum? Quid id autem unumst? expedi. Ad cenam ibone? Si vocatu's vocatus es, censeo. Sic hoc placet; rogatu necne, nil moror. Vbi cenas hodie? Sic hanc rationem institi: amicam ego habeo Stephanium hinc ex proxumo, tui frátris ancillam: eo condixi in symbolam ad cenam, ad eius consérvom Sangarinum Syrum. eademst amica ambobus, rivales sumus. Age abduce hasce intro. hunc tibi dedo diem. Meam culpam habeto, nisi probe excruciavero. iam hercle ego per hortum ad amicam transibo meam mi hanc occupatum noctem; eadem symbolam dabo et iubebo ad Sangarinum cenam coqui. aut egomet ibo atque opsonabo opsonium. Sangarinus scio iam hic aderit cum domino suo, servos homo, qui nisi temperi ad cenam meat, advorsitores pol cum verberibus decet dari, uti eum verberabundi adducant domum. parata res faciam ut sit. egomet me moror. atque id ne vos miremini, hominis servolos potare, amare atque ad cenam condicere: licet haec Athenis nobis. sed quom cogito, potius quam invidiam inveniam, est etiam hic ostium aliud posticum nostrarum harunc aedium: posticam partem magis utuntur aedium ea ibo opsonatum, eadem referam opsonium: per hortum utroque commeatus continet. ite hac secundum vos me. ego hunc lacero diem.—