Íta me di bene amént measque mihi bene servassint filias, ut mihi volup est, Pamphilippe, quia vos in patriam domum rediisse video bene gesta re ambos, te et fratrem tuom. Satis abs te accipiam, nisi videam mihi te amicum esse, Antipho; nunc quia té amicum mihi experior esse, credetur tibi. Vocem ego te ad me ad cenam, frater tuos ni dixisset mihi, te apud se cenaturum esse hodie, quom me ad se ad cenam vocat. et magis pár fuerat me vobis dare cenam advenientibus, quam me ad illúm promittere, nisi nollem ei advorsarier. nunc me gratiam abs te inire verbis nil desidero: cras apud me éritis et tu et ille cum vostris uxoribus. At apud mé perendie. nam ille heri me iam vocaverat in hunc diem. sed satin ego tecum pacificatus sum, Antipho? Quando ita rem gessistis ut vos velle amicosque addecet, pax commersque est vobis mecum. nam hoc tu facito ut cogites: ut cuique homini res paratast, périnde amicis utitur: si res firma, item fírmi amici sunt; sin res laxe labat, itidem amici conlabascunt: res amicos invenit. Iam redeo. nimiast voluptas, ubi diu afueris domo, domum ubi rédieris, sí tibi nullast aegritudo animo obviam. nam ita me absente familiarem rem uxor curavit meam, omnium me éxilem atque inanem fecit aegritudinum. sed eccum fratrem Pamphilippum, incedit cum socero suo. Quid agitur, Epignome? Quid tu? quam dudum in portum venis? Hau longissume. Postilla iam iste est tranquillus tibi? Magis quam mare quo ambo estis vecti. Facis ut alias res soles. hodiene exoneramus navem, frater? Clementer volo. nos potius oneremus nosmet vícissatim voluptátibus. quam mox coctast cena? inpransus ego sum. Abi intro ad me et lava. Deos salutatum atque uxorem módo intro devortor domum; haec si ita ut volo conficio, continuo ad te transeo. Apud nos eccillam festinat cum sorore uxor tua. Optumest, iam istoc morai minus erit. iam ego apud te ero. Prius quam abis, praesente ted huic apologum agere unum volo. Maxume. Fuit olim, quasi ego sum, senex; ei filiae duae erant, quasi nunc meae sunt; eae erant duobus nuptae fratribus, quasi nunc meae sunt vobis. Miror quo evasurust apologus. Erant minori illi adulescenti fidicina et tibicina, peregre advexerat, quasi nunc tu; sed ille erat caeleps senex, quasi ego nunc sum. Perge porro. praesens hic quidem est apologus. Deinde senex ille illi dixit, cuius erat tibicina, quasi ego nunc tibi dico: Ausculto atque animum advorto sedulo. “Ego tibi meam filiam, bene quicum cubitares, dedi: nunc mihi reddi ego aequom esse abs te quicum cubitem censeo.” Quis istuc dicit? an ille quasi tu? Quasi ego nunc dico tibi. Immo duas dabo, inquit ille adulescens “una si parumst; et si duarum paenitebit,” inquit addentur duae. Quis istuc quaeso? an ille quasi ego? Is ipse quasi tu. tum senex ille quasi ego: si vis, inquit “quattuor sane dato, dúm equidem hercle quod edint addas, meum ne contruncent cibum.” Videlicet parcum illum fuisse senem, qui illi istaec dixerit, quóm ille, illi qui pollicetur, eum cibum poposcerit. Videlicet non fuisse illum aequom ádulescentem, qui ilico ubi ille poscit denegavit dare se granum tritici. hercle qui aequom postulabat ille senex, quando quidem filiae illae dederat dotem, accipere pro tibicina. Hercle ille quidem certo adulescens docte vorsutus fuit, qui seni illi concubinam dare dotatam noluit. Senex quidem voluit, si posset, indipisci de cibo; quia nequit, qua lege licuit velle dixit fieri. fiat ille inquít adulescens. facis benigne inquit senex. habeon rem pactam? inquit. faciam ita inquit ut fieri voles. sed ego ibo intro et gratulabor vostrum adventum filiis. poste ibo lautum ín pyelum, ibi fovebo sénectutem meam. post ubi lavero, otiosus vos opperiar accubans.— Graphicum mortalem Antiphonem, ut apologum fecit quam fabre. Etiam nunc scelestus se esse ducit pro adulescentulo. dabitur homini amica, noctu quae in lecto occentet senem; namque edepol aliud quidem illi quid amica opus sit nescio. Sed quid agit parasitus noster Gelasimus? etiam valet? Vidi edepol hominem haud perdudum. Quid agit? Quod famelicus. Quin vocavisti hominem ad cenam? Ne quid advéniens perderem. atque eccum tibi lúpum in sermone: praesens esuriens adest. Ludificemur hominem. Capti consili memorem mones.