Idem míhi magnae quod parti est vitium mulierum quae hunc quaestum facimus: quae ubi saburratae sumus, largiloquae extemplo sumus, plus loquimur quam sat est. nam ego illanc olim, quae hinc flens abiit, parvolam puellám proiectam ex angiportu sustuli. adulescens quidam hic est adprime nobilis quin ego nunc quia sum onusta mea ex sententia quiaque adeo me complevi flore Liberi, magis líbera uti lingua conlibitum est mihi, tacere nequeo misera quod tacito usus est. Sicyone, summo genere; ei vivit pater. is amore misere hanc deperit mulierculam, quae hinc modo flens abiit. contra amore eum haec deperit. eam meae ego amicae dono huic meretrici dedi, quae saepe mecum mentionem fecerat, puerum aut puellam alicunde ut reperirem sibi, recens natum, eapse quod sibi supponeret. ubi mihi potestas primum evenit, ilico feci eius ei quod me oravit copiam. postquam eam puellam á me accepit, ilico eandem puellam peperit quam a me acceperat, sine obstetricis opera et sine doloribus, item ut aliae pariunt, quae malum quaerunt sibi. nam amatorem aibat esse peregrinum sibi suppositionemque eius facere gratia. id duae nos solae scimus: ego quae illi dedi et illa quae a me accepit, praeter vos quidem. haec sic res gesta est. si quid usus venerit, meminisse ego hanc rem vos volo. ego abeo domum.—