Audire vocem visa sum ante aedis modo mei Lampadisci servi. Non surda es, era: recte audivisti. Quid agis hic? Quod gaudeas. Quid id est? Hinc ex hisce aedibus paulo prius vidi exeuntem mulierem. Illam quae meam gnatam sustulerat? Rem tenes. Quid postea? Dico éi, quo pacto eam ab hippodromo viderim erilem nostram filiam sustollere. extimuit tum illa. Iam horret corpus, cor salit. nam mihi ab hippodromo memini adferri parvolam puellam eamque me mihi supponere. Age perge, quaeso. ánimus audire expetit ut gesta res sit. Vtinam audire non queas. Pergo illam onerare dictis: “illaec ted anus fortunis ex secundis ad miseras vocat. nam illaec tibi nutrix est, ne matrem censeas. ego te reduco et revoco ad summas ditias, ubi tu locere in luculentam familiam, unde tíbi talenta magna viginti pater det dotis; non enim hic, ubi ex Tusco modo tute tibi indigne dotem quaeras corpore.” An, amabo, meretrix illa est quae illam sustulit? Immo meretrix fuit; sed ut sit dé ea re, eloquar. iam perducebam illam ad me suadela mea: anus éi amplexa est genua, plorans, obsecrans, ne deserat se: eam suam esse filiam, seque eam peperisse sancte adiurabat mihi. istanc quam quaeris inquit “ego amicae meae dedi, quae éducaret eam pro filiola sua; et vivit” inquit. ubi ea est? inquam extempulo. Servate di med obsecro. At me perditis. Quoi illam dedisset exquisisse oportuit. Quaesivi, et dixit meretrici Melaenidi. Meum elocutust nomen, interii oppido. Vbi elocuta est, ego continuo anum interrogo; ubi habitat? inquam duc ac demonstra mihi. avecta est inquit peregre hinc habitatum. Obsipat aculam. Quo avecta est, eo sequemur. sicine agis núgas? periisti hercle, ni non hoc longe destiti instare, usque adeo donec se adiurat anus iam mihi monstrare. Át non missam oportuit. Servatur. sed illaec se quandam aibat mulierem suam bene volentem convenire etiam prius, commune quacum id esset sibi negotium. et scio venturam. Me indicabit, et suas ad meas miserias † alias faciem consciam. Quid nunc vis facere me? Intro abi atque animo bono es. vir tuos si veniet, iube domi opperirier, ne in quaestione mihi sit, si quid eum velim. ego ad ánum recurro rursum. Lampadio, obsecro, cura. Perfectum ego hoc dabo negotium. Deos téque spero.— Eosdem ego, uti abeas domum. Adulescens, asta atque audi. Men, mulier, vocas? Te. Quid negoti est? nam occupatus sum ampliter. Quis istic habitat? Demipho dominus meus. Nempe istic est, qui Alcesimarcho filiam suam despondit in divitias maxumas? Is ipsust. Eho tu, quam vos igitur filiam nunc quaeritatis alteram? Ego dicam tibi: non ex uxore natam uxoris filiam. Quid istuc est verbi? Ex priore muliere nata, inquam, meo ero est filia. Certe modo huius, quaé locuta est, quaerere aibas filiam. Huius ergo quaero. Quo modo igitur, obsecro, haec est prior, quae nupta nunc est? Conteris tu tua me oratione, mulier, quisquis es. medioxumam quam duxit uxorem, ex ea nata est haec virgo, Alcesimarcho quae datur. ea uxór diem obiit. iam scis? Teneo istuc satis. sed ego illud quaero confragosum, quo modo prior pósterior sit et posterior sit prior? Prius hanc compressit quam uxorem duxit domum, prius grávida facta est priusque peperit filiam; eam póstquam peperit, iussit parvam proici: ego eam proieci, ália mulier sustulit, ego inspectavi. érus hanc duxit postibi. eam núnc puellam filiam eius quaerimus. quid nunc supina susum in caelum conspicis? Ei nunciam istuc quo properabas, nil moror. nunc intellexi. Dis hercle habeo gratiam, nam ni intellexes, numquam, credo, amitteres.— Nunc mihi bonae necessumst esse ingratiis, quamquam esse nolo. rem palam esse intellego: nunc egomet potius hanc inibo gratiam ab illis, quam illaec me indicet. ibo domum, atque ad parentes redducam Selenium.—