Vna edepol opera in furnum calidum condito atque ibi torreto me pro pane rubido, era, qua istuc opera a me impetres quod postulas. Salvos sum, salva spes est, ut verba audio. Quid tu me tua, era, libertate territas? qui si tu nolis filiusque etiam tuos, vobis invitis atque amborum ingratiis una libella liber possum fieri. Quid istúc est? quicum litigas, Olympio? Cum eadem qua tu semper. Cum uxoré mea? Quam tu mi uxorem? quasi venator tu quidem es: dies átque noctes cum cane aetatem exigis. Quid agit, quid loquitur tecum? Orat, obsecrat, ne Casinam uxorem ducam. Quid tu postea? Negavi enim ipsi me concessurum Iovi, si is mecum oraret. Di te servassint mihi. Nunc in fermento totast, ita turget mihi. Ego edepol illam mediam diruptam velim. Credo edepol esse, siquidem tu frugi bonae es. verum edepol tua mihi odiosa est amatio: inimica est tua uxor mihi, inimicus filius, inimici familiares. Quid id refert tua? unus tibi hic dum propitius sit Iuppiter, tu istos minutos cave deos flocci feceris. Nugae sunt istae magnae. quasi tu nescias, repente ut emoriantur humani Ioves. responde: si tu Iuppiter sis mortuos, cum ad deos minoris redierit regnum tuom, quis mihi subveniet tergo aut capiti aut cruribus? Opinione melius res tibi habeát tua, si hoc impetramus, ut ego cum Casina cubem. Non hercle opinor posse, ita uxor acriter tua instat, ne mihi detur. At ego sic agam: coniciam sortis in sitellam et sortiar tibi et Chalino. íta rem natam intellego: necessum est vorsis gladiis depugnarier. Quid si sors aliter quam voles evenerit? Bene dice. dis sum fretus, deos sperabimus. Non ego istud verbum émpsim tittibilicio; nam omnes mortales dis sunt freti, sed tamen vidi ego dis fretos saepe multos decipi. St, táce parumper. Quid vis? Eccum exit foras Chalinus intus cum sitella et sortibus. nunc nos conlatis signis depugnabimus.